Circulares litterae dioecesanae anno 1896 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XVIII.

137 mortale corpus sibi sumpsit unicum, quod obtulit ad cruciatus et necem, ut libera­tionis humanae pretium exsolveret, sic pariter unum habet corpus mysticum, in quo et cuius ipsius opera facit sanctitatis salutisque aeternae homines compotes: Ipsum (Christum) dedit (Deus) caput supra omnem Ecclesiam, quae est corpus ipsius.1 Dispersa membra atque seiuncta non possunt eodem cum capite, unum simul effectura corpus, cohaerere. Atqui Paulus, Omnia autem inquit, membra corporis cum sint multa, unum tamen corpus sunt: ita et Christus.2 Propterea corpus istud mysticum compactum ait esse et connexum. Caput Christus: ex quo totum corpus compactum, et connexum per omnem iuncturam subministrationis, secundum operationem in mensuram uniuscuiusque membri,3 Quam obrem dispersa a membris ceteris siqua membra vagantur, cum eodem atque unico capite conglutinata esse nequeunt : Unus Deus est, et Christus unus, et una Ecclesia eius et fides una et plebs una in solidam corporis unitatem concordiae glutino copulata. Scindi unitas non potest, nec corpus unum discidio compaginis separarim Quo melius Ecclesiam effingat unicam, similitudinem animati corporis informat, cuius non aliter victura membra sunt, nisi colligata cum capite, vim ad se vitalem ex capite ipso traducant: seiuncta, necesse est emori: Non potest (Ecclesia) . . . divulsis laceratione visceribus in frusta discerpi. Quidquid a matrice discesserit, seorsum vivere et spirare non poterit,5 Mortuum vero corpus quid habet cum vivo similitudinis ? Nemo enim unquam carnem suam odio habuit: sed nutrit, et fovet eam, sicut et Christus Ecclesiam: quia membra sumus corporis eius, de carne eius et de ossibus eius.6 Aliud igitur simile Christo inchoetur caput, alius Christus, si praeter eam, quae corpus eius est, fingi Ecclesiam alteram libeat. Videte quid caveatis, videte quid observetis, videte quid timeatis. Contingit, ut in corpore humano, imo de corpore aliquod praecidatur membrum, manus, digitus, pes: numquid praecisum sequitur anima f Cum in corpore esset, vivebat: praecisum amittit vitam. Sic et homo christianus catholicus est, dum in corpore vivit: praecisus, haereticus factus est: membrum amputatum non sequitur spiritus.* Est igitur Ecclesia Christi unica et perpetua : quicumque seorsum eant, aberrant a voluntate et praescriptione Christi Domini, relictoque salutis itinere, ad interitum digrediuntur. Quisquis ab Ecclesia segregatus adulterae iungitur, a promissis Ecclesiae separatur, nec perveniet ad Christi praemia qui reliquit Ecclesiam Christi . . . Hanc unitatem qui non tenet, non tenet Dei legem, non tenet Patris et Filii fidem, vitam non tenet et salutem,8 At vero qui unicam condidit, is idem condidit unam : videlicet eiusmodi, ut quotquot in ipsa futuri essent, arctissimis vinculis sociati tenerentur, ita prorsus ut unam gentem, imum regnum, corpus unum efficerent : Unum corpus, et unus spiritus, sicut vocati estis in una spe vocationis vestrae,9 Voluntatem hac de re suam Iesus Christus sanxit, propinqua iam morte, augusteque consecravit, ita Patrem adprecatus : Non pro eis rogo tantum, sed et pro eis, qui credituri sunt per verbum eorum in me ... ut et ipsi in nobis unum sint ... ut sint consummati in unum.10 Imo tam intime nexam iussit esse in sectatoribus suis unitatem tamque perfectam, ut coniunctionem cum Patre suam ratione aliqua imitaretur: Rogo ... ut omnes unum 1 1 Ephes. I, 22—23. — 2 I. Corinth. XII, 12. — 3 Ephes. IV, 15—16. — 4 S. Cyprianus, De cath. Eccl. Unitate, n. 23. — ° Id. loc. cit. ,— 6 Ephes. V, 29—30. — 7 S. Augustinus sermo CCLXVII, n. 4. — 8 S. Cyprianus, De cath. Eccl. Unitate, n. 6. — 9 Ephes. IV, 4. — 10 loan. XVII, 20-21-23.

Next

/
Thumbnails
Contents