Circulares litterae dioecesanae anno 1896 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
XVIII.
136 efficerent, eo plane modo, quo Credo unam . . . Ecclesiam in symbolo fidei profitemur. In unius naturae sortem cooptatur Ecclesia quae est una, quam conantur haereses in multas discindere. Et essentia ergo et opinione, et principio et excellentia unicam esse dicimus antiquam et catholicam Ecclesiam . . . Ceterum Ecclesiae quoque eminentia, sicut principium constructionis, est ex unitate, omnia alia superans, et nihil habens sibi simile vel aequale! Sane Iesus Christus de aedificio eiusmodi mystico cum loqueretur, Ecclesiam non commemorat nisi unam, quam appellat suam : aedificabo Ecclesiam meam. Quaecumque, praeter hanc, cogitetur alia, cum non sit per Iesum Christum condita, Ecclesia Christi vera esse non potest. Quod eminet etiam magis, si divini auctoris propositum consideretur. Quid enim in condita condendave Ecclesia petiit, quid voluit Christus Dominus ? Hoc scilicet; munus idem, idemque mandatum in eam continuandum transmittere, quod ipse acceperat a Patre. Id plane statuerat faciendum, idque re effecit. Sicut misit me Pater, et ego mitto vos.2 Sicut tu me misisti in mundum, et ego misi eos in mundum.3 Iamvero Christi muneris est vindicare ab interitu ad salutem quod perierat, hoc est non aliquot gentes aut civitates, sed omnino hominum, nullo locorum temporumve discrimine, universum genus: venit Filius hominis ... ut salvetur mundus per ipsum! Nec enim aliud nomen est sub caelo datum hominibus, in quo oporteat nos salvos fieri.6 Itaque partam per Iesum Christum salutem, simulque beneficia omnia quae inde proficiscuntur, late fundere in omnes homines atque ad omnes propagare aetates debet Ecclesia. Quocirca ex voluntate auctoris sui unicam in omnibus terris, in perpetuitate temporum, esse necesse est. Plane plus una ut esse posset, excedere terris et genus hominum fingere novum atque inauditum oporteret. Hoc ipsum de Ecclesia una, quotquot essent ubique et quovis tempore mortales complexura, vidit ac praesignificavit Isaias, cum, futura prospicienti, obiecta species montis est, celsitudinis exsuperantia conspicui, qui imaginem Domus Domini, videlicet Ecclesiae, expressam gerebat : Et erit in novissimis diebus praeparatus mons domus Domini in vertice montium! Atqui unus iste mons est, in vertice montium locatus: una domus Domini, ad quam omnes gentes vivendi normam petiturae aliquando confluerent: Et fiuent ad eam omnes gentes ... et dicent: venite et ascendamus ad montem Domini, et ad domum Dei Iacob, et docebit nos vias suas, et ambulabimus in semitis eius! Quem locum cum Optatus Milevitanus attingeret, Scriptum est, inquit, in Isaia propheta: ex Sion prodiet lex, et verbum Domini de Hierusalem. Non ergo in illo monte Sion Isaias aspicit vallem, sed in monte sancto, qui est Ecclesia, qui per omnem urbem romanum caput tulit sub toto caelo . . . Est ergo spiritalis Sion Ecclesia, in qua a Deo Patre rex constitutus est Christus, quae est in toto orbe terrarum, in quo est una Ecclesia catholica.8 Augustinus vero : Quid tam manifestum quam mons ? Sed sunt et montes ignoti, quia in una parte terrarum positi sunt . . . Ille autem mons non sic, quia implevit universam faciem terrae: et de illo dicitur; paratus in cacumine montium! Illud accedit, quod Ecclesiam Filius Dei mysticum corpus suum decrevit fore, quocum ipse velut caput coniungeretur, ad similitudinem corporis humani quod suscepit: cui quidem naturali conglutinatione inhaeret naturale caput. Sicut igitur 1 Clemens Alexandrinus, Stromatum lib. VII, cap. 17. — 2 loan. XX, 21. — 3 loan. XVII, 18- — 4 loan. Ill, 17. — 6 Act. IV, 12. — 6 Isaias, II, 2. — 7 lb. 2—3. — 8 De Schism. Donatist., lib. Ill, n. 2. — 9 In Epist. loan, tract. I, n. 13.