Circulares litterae dioecesanae anno 1896 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
II.
9 Ab instructione autem iuventutis omnes labores pastorales initium sumant. Sane aetas pubertatis et iuventutis tanto maiorem exigit diligentiam, quo magis a mundi vitiis et saeculi praeiudiciis ac erroribus adhucdum pura et intacta quidem existit, ast maiorem in modum periculis omnibus est exposita mentis et corporis. Vestrum itaque est Ven. Fr., parentum dirigere mores et conversationem domesticam, ne pueri aut iuvenes domi inveniant, quae ipsorum innocentiae offendiculo aut periculo esse possunt. Vestrum est invigilare scholis, ne ea, quae ibidem tractantur ac docentur, ab institutione catholica discrepent. Vestrum est, iuventutem christianis principiis ita efformare, ut morum praecepta ac motiva recte agendi memoriae praesto sint, ac cordibus tam alte haereant infixa, ut sperari possit, sic imbutos a sensu veritatis et recto salutis tramite vel numquam defecturos, vel si eos contigerit misere deflecti, per veritatem et sensum religionis, quem semel imbuerunt, brevi tempore ad saniorem vitae rationem et religionis honestatem iterum excitatum iri. Frangite perinde Ven. Fr. panem parvulis assidue, nec unquam iuventutis instructionem omittite, a qua salus utriusque reipublicae dependet. Perpendite superius allata ss. Concilii Tridentini mandata, quae indubiis verbis onus imponunt indubii muneris; in quo caeterum sine intermissione exercendo illam sequamur methodum, quam Apostolus commendat Tito: „Tu autem loquere, quae decent, sanam doctrinam, ac te in omnibus praebe exemplum bonorum operum, in doctrina, in integritate, in gravitate. (I. Tit. II. 1. 7.) Sana autem doctrina non existit in longe petitis aut grandibus verbis, quibus sacerdotes utplurimum iuniores aciem mentis exercent, ac se ipsos potius quam verbum Dei annuntiant, quod arguit Apostolus monens : „Non enim in sermone est regnum Dei, sed virtute“ (I. Cor. 4. 20.) Bonus siquidem pastor salutaribus studet doctrinis gregem suum pascere, in sermone neutiquam aucupium verborum aut fucum facere et flosculos quaerere, sed plana magis dictione virtutes sectandas extollere, et vitia vitanda perstringere, quod et magni nominis Pontifex Benedictus XIV. commendat, dicens: „Non perpolitam et elaboratam concionem a parochis habendam, sed familiari, facilique dicendi genere ipsos uti debere ad populi intelli- gentiam elaborato“ (Instit. eccl. X. n. 3.) Verborum etenim pompa sine rerum pondere inanis et ridicula est. Vitanda proinde verba quae aures quidem demulcent, sed cordis intima non penetrant; verum namque illud est, quod s. Augustinus dicit: „Melius est, ut reprehendant nos grammatici, quam non intelligant populi" (In ps. 138.) Haud absimili tamen modo e sacro suggestu removenda est rusticitas et incuria; nec enim fas est absque praeparatione, incomposite atque inconsiderate verbum Dei annuntiare. Illud denique monemus de praedicandi munere verba facientes cum Origine : „Brevitatem auditores diligunt, nam brevis et prudens sermo auditur libentius et attentius, ac melius memoriae commendatur, (Horn 6. ad lib. Jud.) quod s. Gregorius Nazian. sic habet: „Sermonis satietas non minus auribus inimica est, quam immodicus cibus corpori“, (Orat. 40.) s. Thomas Aquinas vero: „Sermones breves valde accepti sunt; quia si sunt boni, avidius audiuntur, si vero mali, parum gravant.“ (Comment, sup. verb. Perpaucis scripsi vobis.)