Circulares litterae dioecesanae anno 1896 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XIII.

109 DILECTIS FILIIS NOSTRIS S. R. E. PRESBYTERIS CARDINALIBUS CLAVDIO VASZARY ARCHIEPISCOPO STRIGONIENSI LAVRENTIO SCHLAVCH EPISCOPO MAGNO-YARADINENSI LAT. RIT. CETERISQUE VENERABILIBVS FRATRIBVS HVNGARIAE EPISCOPIS LEO PP. XIII. DILECTI FILII NOSTRI ET VENERABILES FRATRES SALVTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM Insignes Deo aeterno grates totá Hungária singularibus cum laetitiis agendas iure vos optimo decrevistis. Deo quippe, statori providentissimo et conservatori reg­norum, si qua unquam natio, vestra maxime referre debet vim magnam beneficiorum, non pauca iam saecula difficilesque per casus, acceptam: quibus recolendis celebran- disque beneficiis peraptum obvenit tempus, patriae vestrae natali felicissime redeunte. In eo namque estis ut annum numeretis millesimum ex quo maiores illi domicilia sedesque suas istis in regionibus collocaverunt, atque res coepit Hungarica. — Con­stituta sollemnia nihil dubitamus quin dignum plane exitum honestissimaeque fecun­dum utilitatis sint habitura. Neque enim esse ullus potest sincera caritate civis, quem non decora tangant communis patriae, et cui non acres admoveat imitandi stimulos avita rerum gestarum gloria publice revocata. Ad haec accessio nobilis fiet ex con­sentiente suffragio excultarum quotquot sunt gentium, quae gaudia vestra amice con­sociantes, regnum certe gratulabuntur aptis legibus institutisque conditum, civili prudentia et virtute bellica conservatum, multis egregie factis in hanc provectum diuturnitatem et amplitudinem. — Nobismetipsis tam iucunda accidit faustitas vestra quam quae iucundissima, nec quidquam optatius est quam vobiscum, Venerabiles Fratres, praesentes in populo vestro mente animoque versari. Facit hoc praecipue tum Nostra erga Hungáriám catholicam peculiaris propensio et cura, tum vero ipsius in hanc Apostolicam Sedem atque in Nos plane studiosa voluntas, crebris significa­tionibus declarata. Inter cetera, postremis hisce annis frequentes Hungaros Roma vidit, vobis rite ducentibus, ad sepulchra Apostolorum Principum venerabundos ; vidimus Nos coram effusos, quum testimonia fidei, obsequii, amoris, communi popu­18 XIII. Nr. 2369. Sanctissimi Domini nostri Leonis divina providentia Papae XIII. epistola ad episcopos Hungáriáé.

Next

/
Thumbnails
Contents