Circulares litterae dioecesanae anno 1896 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XII.

105 Super dubio: An constet de validitate processuum tam Apostolica, quam Ordinaria auctoritate constructorum; an testes sint rite ac recte examinati ac iura producta legitime compulsata in casu, et ad effectum, de quo agitur, cui S. R. C. re, de more discussa, die 29 Febr. 1868 respondit „Affirmative11. Haec significasse et quasi innuisse sufficiat, quia de caeteris quae fiunt, altum est ab omnibus servandum silentium, quoadusque causa rite a supremo Tribunali discussa ad finem fuerit usque perducta. Nostrum interim erit cum fidelibus fervidas fundere preces, ut respiciat populum Christus benignus suum. I. In quadam Ephemeride gallica legitur, Sacerdotem posse pro sua privata devotione sacrum Tabernaculum aperire, pro Sacramenti adoratione, preces ad libitum fundere, ac deinde illud claudere. Idque dicitur legitime inferri a quibusdam S. R. Congnis Decretis. Nomine et auctoritate Sacri Tribunalis Rituum, omnes lectores nostros certiores facimus, quod Ephemeris gallica vulgavit, esse simpliciter falsum, et illationem esse porsus illegitimam. Expositio privata differt a solemni quod illa fit cum pyxide, ista cum Ostensorio: sed utraque instituta est ad bonum publicum, nullo pacto privatae personae. II. In alia legitur, Communionem fidelibus non posse impertiri sine gravis­sima causa, neque immedite ante, neque immedite post Missam; et adducitur ad rem recentius quoddam S. Congregationis Decretum ; eodem nomine eademque aucto­ritate declaramus, et simpliciter falsum quod asseritur, et apocryphum, si extet Decre­tum, quod in genere nominatur, sed non affertur. Ad rem valeat sequens declaratio nobis data d. 28 Novembris 1895: Nullum extat Decretum S. R. Congregationis quod prohibeat Communionem fidelium ante vel post missam; et tum director Ephemeridum liturgicarum, tum Director Analect. Ecclesiastic, curent, ut lmiusmodi resolutio lectoribus innotescat. — PHILIPPUS DI FAVA Substitutus S. R. C. Communio fidelium immediate post Missam permittitur ex Ritualis Rubrica, uti Sacerdotes norunt; ex rationabili quidem causa, ait Rituale, sed haec, temporum nostrorum conditione perpensa, facile adest, semperque generaliter adesse censenda est, quando communio petitur. Posse etiam immediate ante Missam communionem distribui indubium est, eadem ut supra extante causa, eodemque ut diximus, modo intellecta, quamvis Rituale de hoc sileat. Ita fert communis et laudabilis praxis Urbis : hic est Ecclesiae sensus: hoc omnino tenendum, atque ita se gerendum. III. Nomine tandem et auctoritate eiusdem S. R. Congnis, omnium in memoriam redigimus, Reliquias quascumque et Corpora Beatorum non posse in publicis supplicationibus deferri, uti deferri possunt Reliquiae et Corpora Sanctorum. Haec prohibitio sua gravitate pollet, legemque infringere toties per Decreta seu particularia, seu generalia et a Summis Pontificibus confirmata, nemini licet. A . A. D. surr, nominati sunt: Gaál Stephanus in distr. Komárom, — Zlattnyánszky Ernestus in distr. Báth. — Parochi renuntiati : Török Stephanus in Szölgyén, — Rácz Antonius in Alsó-Korompa. Nr. 2258. Expositio Sanctissimi privata. Communio extra Missam administrata. Reliquiae Beatorum so- lemniter non deferendae. Nr. 2236. Mutationes in statu personali.

Next

/
Thumbnails
Contents