Circulares litterae dioecesanae anno 1896 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
II.
7 II. Appetente die, qnam pia Mater Ecclesia, auspiciis observantiae quadragesi- malis sacram instituit, ut nos annua recordatione cinerem esse et in pulverem reversuros serio moneret, verba ad Vos facturi Ven. Fratres ! precamur in primis ut ieiuniorum veneranda solemnia et congrua pietate suscipere et secura devotione percurrere valeamus, atque fervore spiritus Jesu Christi concepto, medicinalis parsimoniae studio reformati, et in fide inveniamur stabiles et in opere efficaces. Jesu Christi namque vestigiis inhaerentes eiusque fervido amore, qui zelus est in animarum pastore, succensi, doctrina quam proponimus fidei, erit sane, quod esse debet, spiritualis medicina populo Dei, odor autem vitae nostrae delectamentum Ecclesiae ; praedicatione simul atque exemplo aedificantes domum, id est familiam Dei efficacissime. Sane apostolicum sacrae praedicationis ministerium principales tenet inter munera officii nostri sanctissimi partes, ita quidem, ut nostrum sit, praedicare Evangelium regni Dei sine intermissione sapientibus aeque ac insipientibus, exhortari in doctrina sana, in multa patientia, ut Christiana plebs fidei dogmata edocta, atque ad omnia religionis instituta rite erudita *illam instet viam, quae ducit ad vitam. Hinc ss. Concilium Tridentinum nihil habet antiquius aut frequentius, quam munus praedicationis pastoribus inculcare in omni fere celebrata sessione. Plura hoc ex obtutu iuvat adducere et secus nota in memoriam revocare, quae salubriter in eadem ss. Synodo de reformatione acta et decreta fuere, ut pateat quanti sit momenti officium, quod a plerisque ne hili quidem habetur aut vilipenditur. Sessione V. c. 2. de ref. haec habentur : „Archipresbyteri quoque, plebani et quicunque parochiales vel alias curam animarum habentes ecclesias quocunque modo obtinent, per se vel alios idoneos, si legitime impediti fuerint, diebus saltem dominicis et festis solemnibus, plebes sibi commissas pro sua et eorum capacitate pascant salutaribus verbis, docendo quae scire omnibus necessarium est ad salutem, annuntiandaque eis cum brevitate et facilitate sermonis vitia, quae eos declinare, et virtutes, quas sectari oportet, ut poenam aeternam evadere et coelestem gloriam consequi valeant . . .“ Sessio XXII. c. 8. sic habet: „Mandat s. Synodus pastoribus et singulis curam animarum gerentibus, ut frequenter, inter missarum celebrationem, vel per se, vel per alios, ex iis quae in Missa leguntur aliquid exponant, atque inter caetera sanctissimi huius sacrificii mysterium aliquod declarent, diebus praesertim dominicis et festis. “ Nr. 739. Cardinalis de apostolico sacrae praedicationis officio. 2