Circulares litterae dioecesanae anno 1895. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
IX.
84 Dub. VIII. Quando in Vigilia Pentecostes occurrit Officium Saucti ad instar simplicis redigendum, legine debet eius nona lectio si sit historica ad Matutinum, uti ante reformationem Rubricarum faciendum erat? Dub. IX. Quandoque in diem 20 Decembris incidunt simul Vigilia S. Thomae Apostoli et Feria IV. Temporum, cuius Evangelium legi quidem deberet in Missa, sed non potest, quia idem est ac Evangelium festi quod recolitur. Hinc quaeritur: An legi tunc debeat in fine Missae Evangelium Vigiliae, an potius S. Ioannis? Sacra porro Rituum Congregatio, ad relationem infrascripti Secretarii, re mature perpensa, ita propositis Dubiis rescribendum censuit, videlicet: Ad I. Affirmative. Ad II. Affirmative ad primum : Negative ad secundum. Ad III. Hymnus Vesperarum coniungendus est cum altero ad Matutinum, quoties eodem metro uterque gaudet, et secundus est continuatio primi: quod si ordo historicus aliud requirat, servetur Decretum Lincien. 3 lun. 1892 ad XVII. Ad IV. Negative. Ad V. Affirmative. Ad VI. In casu, cdiisque similibus Missa Statuit, pro S. Pontifice et Confessore mutetur in aliam Sacerdotes. Ad VII. Affirmative. Ad VIII. Affirmative. Ad IX. Affirmative ad primam partem: Negative ad secundam. Atque ita rescripsit, et servari mandavit, die 5 Februarii 1895. CAL Card. ALOISI-MASELLA S. R. C. Praef. Loco f Sigilli. ALOISIUS TRIPEPI S. R. C. Secret. ii. BRUGEN. Nr. 1868. Emus Dnus Petrus de Brabandere Episcopus Brugen. liturgicis praescriptionibus sese per omnia conformare cupiens, sequens Dubium pro opportuna declaratione Sacrorum Rituum Congregationi humillime subiecit, nimirum : Ex Litteris Apostolicis S. M. Gregoii Papae XVI. datis sub die 27 Maii 1834. Ecclesia Cathedralis Brugen „sub invocatione SSmi Salvatoris et S. Donatiani Episc. Conf. nuncupatur“ cuius in ara principe habetur tabula referens Christum e sepulcro resurgentem, itemque simile simulacrum ipsi altari imminens. Unde sunt qui autumant Titularem eiusdem Ecclesiae esse Resurrectionem, non vero Transfigurationem D. N. I. C. uti statuitur ex Decretis pro Ecclesiis, quae Titulo gaudent SSmi Salvatoris. Quaeritur igitur, an in casu Resurrectio D. N. I. C. sit habenda ceu Titularis dictae Ecclesiae, eiusque commemoratio facienda in suffragiis, et quibusnam Antiplionis ac Versiculis? An vero Capitulum et Clerus, uti nusquam actum est, praeteritis saeculis, ita posthac negligere valeant eiusmodi Titulum; quamvis festum