Circulares litterae dioecesanae anno 1895. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
IX.
83 S. RITUUM CONGREGATIO IX. I. ROMANA. Sacrorum Rituum Congregationi insequentia Dubia fuere proposita: Xr. 1867. Dub. I S. R. C. per Decretum Lycien. 4 Aprilis 1705 ad V. declaravit, Officia Sanctorum ad libitum esse omittenda, si ab aliquo Officio Dominicae anticipandae impediantur. Idem statutum legitur in recentiori Decreto Namurcen. 29 Maii 1885 adi. Hinc quaeritur: Utrum Officium Dominicae anticipandae impediat quoque recitationem Officii Votivi ad libitum ex iis, quae Ssmus Dominus Noster Leo Papa XIII. nuper indulsit? Dub. II. Caeremoniale Episcoporum Lib. II. cap. III. n. 17. docet: „In duplicibus . . . minoribus, semiduplicibus et feriis non oportet Celebrantem {ad Vesperas) esse paratum, nec fieri tliurificationes.“ Hinc quaeritur: An quando solus Celebrans paratus est sine Ministris, thurificationes in Vesperis fieri debeant, an tantum fieri possint, uti videtur innuere Decretum Ord. Min. de Observantia 16 Aprilis 1853 ad XXV? Dub. III. Quaenam sequendae normae in coniungendis Hymnis Sanctorum propriis, si habeantur in Breviario, quando relativa festa primis Vesperis carent? Dub. IV. Si Feria VI. post Octavam Ascensionis occurrat duplex 2 classes, quemadmodum omittenda est eiusdem Feriae commemoratio in Laudibus et Missa, omittine debet etiam in secundis Vesperis? Dub. V. Cum commemoratio Crucis tempore paschali in Officio Votivo de Passione fieri non debeat, eadem commemoratio omittendane est etiam in Officio Votivo de Eucharistia, si tempore paschali recitetur? Dub. VI. In Laudibus et Missa S. Agapiti P. C., die 20 Septembris, si facienda quoque sit commemoratio Vigiliae S. Matthaei Apostoli, quum pro S. Pontifice et pro Vigilia eadem habeatur Oratio, quaenam ex duabus mutanda? Dub. VII. Quando Feria V. fit Officium Votivum de Ssmo Sacramento, et Feria VI. agendum est de Sacra Spinea Corona, vel de Sacratissima Sindone D. N. I. C., quum in primis Vesperis commemoratio Ssmi Sacramenti sit omittenda, dicine debet doxologia eiusdem Sacramenti propria in hymnis eiusdem metri, sive ad secundas Vesperas, sive ad Completorium? 14