Circulares litterae dioecesanae anno 1895. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
VIII.
80 Nr. 1629. Obitus Poeck Josephi, Canonici. etiam S. Inq., fuit denegata, licet a magnis principibus petita et copula inter affines intercesserit.“ S. C. C. in c. Leodien. d. 28. maii 1796 (Thes. resol. S. C. C. 165) cfr. Bened. XIV. de syn. dioec. 1. 9. c. 13. n. 4. Feije, de imped, et disp. matr. n. 379 et autores ibi citatos. Ballerini-Palmieri, Opus theol. mór. ed. II. 1894. n. 1167 ; 1338. Emus Poeck Josephus eccl. collég, ad s. Martinum Ep. C. in Pozsony canonicus, toleratis patienter acerbissimis morbi unius anni gravissimi doloribus atque sacramentis moribundorum saepius provisus, die 22 Aprilis a. c. hora 1/25 antelucana, pie ut septuaginta duobus annis vixerat, animam Creatori reddidit suo. Tenorem vitae eius, qui quadraginta novem annis servitio altaris laudabiliter defungebatur, omnes, praesertim seniores, norunt huius archidioeceseos sacerdotes, prouti nec latet quemquam eius zelus amore Dei, cliaritate proximi inflammatus, prudentia informatus. Fuit pie denatus, qua parochus ecclesiae Virágvölgy pastor fidelis animarum fidelium, quod idem professione et actione, non solo nomine demonstravit. Etenim haeresim post Concilium oecumenicum Vaticanum exortam sic dictorum vetero-catholicorum, sua prudentia a fidelibus arcebat suis, fuitque auctor ne haeretica pravitas latius serperet aut animos inficeret incolarum civitatis Pozsony. Pietatis ac zeli sui exegit monumentum aere perennius reliquitque insigne, ecclesiam parochialem ad fastigium eductam et die 28 Octobris anni 1888 consecratam, in cuius aedificatione, instructione ac ornatu procurando ita -solerter versabatur, ut nullis parceret fatigiis, nullis detineretur molestiis ac difficultatibus. Oremus ut in aeterna tabernacula recipi mereatur a Domino, cius decorem domus adeo dilexit et circa quam tanto cum studio versabatur indefessus ; quod ei Summus Sacerdos Jesus Christus in coelestibus regnis, secundum magnam suam misericordiam retribuere dignetur. Requiescat in pace! Nr. 1662. Obitus Cherny Antonii et concursus, pro parochia Nagyrippény. Cherny Antonius parochus ecclesiae Nagyrippény et V. A. diaconus districtus Radosna, die 28 Aprilis moribundorum sacramentis provisus, obiit in Domino anno aetatis 74, sacerdotii 49. Denati fratris animam piis commendo suffragiis et concursum pro complendo vacante beneficio parochiali Nagyrippény usque 15. Junii duraturum exscribo. Nr. 1649. Mutationes in statu personali Cleri adioec. Clementissima resolutione regia Viennae sub Nr. 15001 die 18 Martii a. c. emanata nominati sunt: Venczdl Antonius seminarii centralis Budapestiensis in canonicum magistrum E. M. Strigoniensis, item Krchnyák Leonardus parochus ecclesiae Dejthe, in canonicum honor. E. M. S. Kirner Carolus administrator parochiae in Budapest IV. factus est parochus ibidem. — Turinics Sebastianus cooperator in Budapest-Kőbánya, obtento beneficio parochiali Vaál in dioec. Albaregalen., dimissus, — Czompô Ludovicus presbyter dioec. Veszprimien. ad hanc adioec. susceptus, missusque ad Budapest-Kőbánya pro catecheta, — Szentgyörgyi Emericus factus est cooperator ibidem, — Praznovszky Antonius praesentatus est ad benef. par. Sempte. *