Circulares litterae dioecesanae anno 1895. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

II.

5 quisque homo qersuasus exit, se, quin mores corrigat, dummodo in Christum credat probum christianum fore.“ (Card. Bausa Archiep. Florent, ad iuv. der. 1893.) Sed quid istorum hic fructus refert? Hic profecto non est id quod ipsi in primis expetunt: auditoribus blandiri exoptant, quibus pruriunt aures (II. Tim. IV. 3.); et dummodo templa stipata videant, eorum parvi interest animas fructu vacuas perma­nere. Proinde nunquam de peccato disserunt, nunquam de hominum novissimis, nun­quam denique de aliis veritatibus gravissimis, quae auditores salubriter contristare ad poenitentiam possent (2 Cor. VII. 9.); sed solummodo placentia loquuntur (Is. XXX. 10.); atque hoc idem faciunt eloquentia quadam tribunitiá, quam apostolicä; magis profana quam sacra, quae complures manus plaususque ipsis comparat, a S. Hiero­nymo graviter reprobatos, cum ad Nepotianum scriberet: Docente te in Ecclesia, non clamor populi, sed gemitus suscitetur: auditorum lacrymae laudes tuae sint. Ex quo fit, ut eorum praedicatio, ita in templo, sicut alibi, theatrali quadam aura circumfusa appareat, quae eam omni sacro charactere expoliat, omnique spirituali efficiacia de­stituit. Exinde item in populo, imo etiam in plerisque e Clero, adeo depravatus gu­stus divini verbi, et exsurdatum palatum : exinde tandem piorum scandalum, perver­sorum atque incredulorum nulla aut parva emendatio: qui quamvis interdum in tem­pla, huiusmodi placentia verba audiendi causa, praesertim vero si souoris illis ac magnificis nominibus civili progressu, 'patria, recenti nostrorum temporum scientia, aliisque id genus, allecti fuerint, profuse confluant, postquam Oratorem fragosis plau­sibus fuerint prosequuti oh! iste, aientes verum ac legitimum concionandi callet mo­dum ! e templo exeunt quales illuc intraverant, sicut Iudaei, qui omnes quidem mira­bantur, sed non omnes convertebantur.11 (S. August, in Matth. XIX. 15.) 7. Haec igitur S. Congregatio quum, supremis Romani Pontificis praeceptis obtemperans, tot tamque gravibus sacrae Praedicationis corruptelis consuetudine in­ductis remedium afferre omnino velit, omnes Rmos Italiae Episcopos, Generales Coe­nobitarum Praesules, atque omnes ecclesiasticorum Coetuum Rectores compellat, ut in easdem apostolica animi fortitudine insurgant, atque iisdem penitus extirpandis sedulo dent operam. Itaque memores, se iuxta sacrosanct. Cone. Trident praescriptum (sess. V. cap. 2. de Ref.) viros idoneos ad huiusmodi Praedicationis officium assumere addictos esse, hac in re quam maximam diligentiam curamque adhibeant. Si quidem Sacer­dotes designandi ad suam ipsorum Dioecesim pertineant, iis adeo augustum ministe­rium, nisi prius, sive per examen, sive alio quolibet opportuno modo, de vita, de scientia, de moribus comprobati fuerint (C. T. Loc. cit.) nequaquam concredant. Si vero illi ad aliam Dioecesim spectent, neutiquam Episcopi in sua concionaturos admittant, praesertim vero occurrentibus quibusdam solemnioribus anni solemnitatibus, nisi pro­prii episcopi, seu Praesulis, literas ostendat, et quae sacerdotem bonis moribus prae­ditum, et huic officio idoneum esse testentur. Generales item cuiusvis religiosi Ordinis, Societatis, Congregationis praesules nemini e sacerdotibus sibi subditis publice concionari, inscio loci Episcopo, permittant; eoque minus decet, traditis testimonialibus Literis illos quoquo mittere, ut Episcopis se sistant, nisi prius accurate inquisierint, et certissime optimam noverint sacerdotum corumdem et moralem vivendi, et consuetam concionandi rationem.

Next

/
Thumbnails
Contents