Circulares litterae dioecesanae anno 1895. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
VII.
56 formaverat, illuc delectam manum, beati Augustini ductu, alacer mittit, contra miseram superstitionem nuncios evangelicae sapientiae, gratiae, mansuetudinis. Coepta porro sua nullis humanis subnixa praesidiis, et spem per difficultates crescentem, plena tandem videt et cumulata. — Cuius eventum rei eidem Augustino per litteras nuncianti, triumphans ipse gaudio ea rescripsit: Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis: gloria Christo ..........cuius morte vivimus, cuius infirmita te roboramur, cuius amore in Britannia fratres quaerimus quos ignorabamus, cuius munere quos nescientes quaerebamus, invenimus. Quis autem narrare sufficiat quanta hic laetitia in omnium corde fidelium fuerit exorta, quod gens Anglorum, operante omnipotentis Dei gratia, et tua Fraternitate laborante, expulsis errorum tenebris, sanctae fidei luce perfusa est: quod mente integerrima iam calcat idola, quibus prius vesano timore subiacebat?') Idemque Ethelberto regi Cantii et Bertae reginae gratulatus est epistolis perbenignis, quod altera recordandae memoriae Ilelenam, alter Constantinum piissimum Imperatorem essent imitati ;2) tum utrumque et gentem saluberrimis monitis confirmavit, plenisque prudentiae institutis provehere et augere reliqua vita non desiit. Ita in Britanniae finibus Christianum nomen, temporibus priscis ab ipsa Ecclesia invectum, propagatum, vindicatum,3) quod exterarum deinde occupatione gentium oppressum, longo intervallo defecerat, feliciter Gregorio auspice restitutum est. Haec principio revocare libuit, non ideo solum quia per se egregia sunt et Ecclesiae Christi gloriosa, sed quia populo Anglorum, cuius gratia sunt gesta, certe erunt ad commemorandum pergrata'. — At vero, quod magni interest reputare, eadem caritatis Gregorii instantiaeque argumenta, transmissa veluti hereditate, in eis non dissimiliter apparent qui Pontifices successerunt. Sive enim dignis pastoribus designatis, sive datis humanae divinaeque doctrinae magistris optimis, sive disciplinae et hortationis suppeditatis auxiliis, diligentissime est ab illis abundeque praestitum quidquid resurgenti apud vos ecclesiae ad firmamentum erat opus et ubertatem. Huiusmodi curis perbrevi sane tempore respondit exitus; nec enim usquam fortasse altius in animis recens fides insedit, neque acriores pietatis sensus erga beatissimi Petri Cathedram viguerunt. Cum quo christianae unitatis centro, in romanis Episcopis divinitus constituto, iam tum summa Anglis coniunctio intercessit decursuque aetatum perstitit, fidelissimo obsequio, firma: id quod tam multis tamque nobilibus rerum monumentis consignatum est, nihil ut testatius fieri queat. Verum saeculo sexto decimo, in illa religioni catholicae asperrima per Europam tempestate, Anglia simul, neque ignota est causa, gravissimum vulnus accepit: quae primum divulsa a communione Apostolicae Sedis, dein ab ea fide sanctissima abducta est, quam complura iam saecula, cum magno etiam libertatis emolumento, laeta coluerat. Dissidium triste! quod decessores Nostri ex intima caritate deploraverunt, omnique providentiae ratione conati sunt restinguere et proflub Epist. XI, 28. al. IX, 58. - 8) lb. XI, 66, al. IX, 60; XI, 29, al. IX, 59.- ») In hoc valde egit sanctus Caelestinus I, adversus haeresim pelagianam quae Britannos infecerat. Qua de re sanctus Prosper Aquitanus, scriptor eiusdem aetatis, idemque postea sancti Leonis Magni notarius, sic habet in suo Chronico: „Agricola pelagiauus, Severiani pelagiani episcopi filius, ecclesias Britanniae dogmatis sui insinuatione corrupit. Sed ad actionem Palladii diaconi, Papa Caelestinus Germanum, antissiodorensem episcopum, vice sua mittit, et deturbatis haereticis, Britannos ad catholicam fidem dirigit.“ Migne, Bibi. PP. — S. Prosp. Aquit. opp., vol. un , pag. 594.