Circulares litterae dioecesanae anno 1895. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
V.
33 Haec itaque omnia Sanctitas Sua ab omnibus ad quos spectat, custodiri et inviolabiliter servari mandavit, contrariis quibuscumque etiam peculiari mentione dignis minime obstantibus. Romae ex aedibus S. C. Concilii die 22. Decembris, 1894. A. Card. DI PIETRO Praefectus. L. SALVATI, Secretarius. S. R. C. DECRETUM GENERALE COMMEMORATIONUM IN VESPERIS. Cum iam alias Sacra Rituum Congregatio praestituerit ordinem in commemorationibus agendis ad Vesperas servandum, maxime postquam Duplicia minora et semiduplicia impedita ad instar Simplicium redigenda Rubricae immutatae indixerunt; ad omnes ea super re controversias dirimendas eadem Sacra Rituum Congregatio declarat et statuit: Post Orationem diei, ante ceteras, commemorationem semper agendam esse de alio cuiuscumque ritus festo, quod concurrat, si locum habeat, deinde reliquas iuxta ordinem, quem seu Rubrica Gen. Breviarii Titul. IX n. 11, seu Tabella Occurrentiae in eodem Breviario inscripta praecipiunt. Qui ordo sequentis tenoris est: 1. De Dominica privilegiata, 2. de die octava, 3. de duplici maiori, 4. de duplici minori, ad instar simplicium redactis : 5. de Dominica communi, 6. de die infra octavam Corporis Christi, 7. de semiduplici, 8. de die infra octavam communem, ad simplicem ritum pariter redactis: 9. de feria maiori vel Vigilia, 10. de Simplici. Atque ita servari mandavit. Die 2 Maii 1893. f CAI Card. ALOISI-MASELLA, S. P. C. Praefectus. ALOISIUS TRIPEPI, Secretarius. DECRETUM GENERALE OCTAVARUM IN QUADRAGESIMA. Sacrorum Rituum Congregationem solemne habuisse semper sacri quadra- gesimalis temporis instituta pia moestitia recolere, abunde Rubricae ostendunt, non- nullaque propositis sibi Dubiis responsa, quibus vel cessare praescripsit vel abrumpi Octavas in feria IV Cinerum atque in Dominica Passionis, quamvis peculiari Induito concessas. Nuper vero, cum alia suborta fuerint Dubia circa easdem Octavas ad earum quod attinet celebrationem, vel cessationem aut abruptionem in reliquis Dominicis diebus Qudragesimae pro iis, qui illas recolendi privilegio donati sunt, Eadem Sacra Rituum Congregatio declarat et statuit: Octavas quascumque pro tempore Quadragesimae, iuxta alias decreta, in posterum non concedi, indultas vero ab antiquiori aevo, non solum in feria IV Cinerum atque in Dominica Passionis, sed etiam in omnibus aliis Dominicis diebus Quadragesimae esse omnino intermittendas vel abrumpendas. Per integram autem maiorem hebdomadam omnes prorsus octavae, Nr. 643 Nr. 644