Circulares litterae dioecesanae anno 1895. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

IV.

20 uberiora forent deinde expectanda. Neque exiguus, Dei beneficio, respondit hortationi fructus; quum sane, Episcoporum navitati et instantiae obsequente largitate fidelium, benemerentissimum opus hisce etiam proximis annis amplificatum videamus. — At nova iam subest graviorque necessitas, quae effusiores in hanc rem spiritus manus­que catholicae caritatis desideret, vestramque acuat, Venerabiles Fratres, sollertiam. Nam, quod probe nostis, per apostolicam epistolam Praeclara, iunio supe­riore editam, visum est Nobis Dei providentis servire consiliis, vocando et incitando gentes quae ubiqne sunt, ad fidei christianae unitatem; illud tamquam summum voto­rum optantibus, ut aliquanto per Nos maturetur promissum divinitus tempus, quo fiet unum ovile et unus Pastor. — Singularibus autem curis interea spectare Nos ad Orientem eiusque Ecclesias, multis nominibus insignes et venerandas, ex ipsis nuper­rime intellexistis litteris apostolicis, quas perscripsimus de disciplina Orientalium conservanda et tuenda. Inde etiam satis compertae sunt vobis institutae rationes, quas, collatis diligenter consiliis cum Patriarchis earum gentium, exploravimus, aptius ad exitum profuturas. Neque tamen diffitemur, hanc omnem causam difficultatibus implicari magnis: quibus eluctandis si quidem impar est virtus Nostra, totam nihi­lominus fiduciae constantiaeque vim, in quo maxime oportet, sitam habemus magno animo in Deo. Qui enim rei mentem Nobis et initia providus dedit, vires ipse opem­que ad perficiendum summa cum benignitate certe sufficiet: atque hoc est quod enixis precibus ab ipso implorare contendimus, idemque ut fideles omnes implorent vehe­menter hortamur. Divinis vero, quae fidenter expetimus, adiumentis quum humana prorsus accedere sit necesse, eis idcirco quaerendis et suppeditandis, quaecumque videantur ad id quo spectamus conducibilia, peculiares quasdam curas aequum est a Nobis impendi. Namque ut Orientalibus, quotquot discessere, ad unicam Ecclesiam reditus muniatur, videtis, Venerabiles Fratres, opus esse in primis parari ex eis ipsis ido­neam sacrorum ministrorum copiam, qui doctrina et pietate abundantes, ceteris optatae unitatis consilia suadeant ; catholicae insuper sapientiae vitaeque institutionem quam maxime evulgandam esse, atque ita impertiendam, ut proprio nationis ingenio accommodatius conveniat. Quare providendum, ut sacrae educendae iuventuti, ubi­cumque expediat, pateant instructae congruenter domus; ut plura numero praesto sint gymnasia, alia alibi pro lecorum frequentia; ut sua cuiusque ritus cum digni­tate exercendi praebeatur facultas; ut optimis edendis scriptis manare ad omnes ger­mana religionis notitia possit. Ista et similia efficere quantae sit impensae futurum, vosmet facile intelligitis; simul intelligitis, tam multis rebus et magnis non posse Orientales Eoclesias omnino per se ipsas occurrere, nec posse tamen a Nobis, his rerum angustiis, quam vellemus opem conferri. — Restat ut apta subsidia praecipue opportuneque ex eo petantur, quod modo laudavimus, Instituto; cuius quidem propo­situm cum illo plane cohaeret quod Ipsi nunc animo destinamus. At simul vero, ne apostolicae Missiones, derivatis partim in alienum usum quibus aluntur praesidiis, quidquam accepturae sint detrimenti, magnopere instandum est, ut eo largius catho­licorum in ipsum influat liberalitas. — Similem autem cautionem rectum est adhi­beri, quod attinet ad affine et perutile Institutum a Scholis Orientis, alias auctum commendatione Nostra; praesertim quum, moderatoribus eius aperte pollicitis, para-

Next

/
Thumbnails
Contents