Circulares litterae dioecesanae anno 1895. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XXIII.

175 Sane memorabilia illa tempora, ubi natale solum sanctos aluit cives ac integros vitae viros, qui sincera in Deum pietate ac religione nec minori in Matrem Ecclesiam elucerent devotione. Profecto felix regnum, beatusque populus, de quo Aeneas Sylvius haec scripsit praeconia laudis: „Nec gens fuit in orbe toto, quae vestrum tunc regnum lacessere auderet, tam venerabile erat ubique terrarum Hun- garorum nomen.“1) Stabat videlicet potens illa Dei manus pro nobis et patribus nostris, dum fides pietasque staret in mentibus eorum. Erat fulgor armorum nostrorum terribilis hostibus, ubi illa amor, zelus et gloria implebat ; sed quando edax livor rubiginem induxit, tota fere patria praeceps in exitium ruit. Infelicitas etenim quasi sempiterna huius patriae : non hostes adeo externi, quam interni; fraternae nempe invidiae, graves diuturnaeque simultates ; faces discordiarum infausto sidere ac bellorum intes­tinorum agitatae. Aut cui nostrum ignota sunt foedissima ea, quae signis infestis furebant filiorum cum parentibus, fratrum, patruorum, et aliorum agnatorum contra suos legitimos dominos, sacra Regni corona redimitos principes certamina? Profecto execrabiles hae inimicitiae ac tot innocentis sanguinis profusiones causabant tum praeproperum magnae stirpis Arpád interitum, tum pericula, quae inde originem trahebant, totius gentis ruinae ac fere communis excidii. Sic pro sua haec infelicitate pulchra terra fere semper domesticis aemulorum studiis distracta, propriis semet atterebat armis, ingenti non minus rei publicae, quam privatae detrimento. Innuisse sufficiat ex innumeris miseriis, immanem illam irru­ptionem Tartarorum, qui terram hanc triennio ferro ac igne evastarunt atque in nudas mutasque solitudines redegerunt. Sane nullo unquam tempore funestior patriae aspe­ctus, quam post ingentem a Tartaris illatam ad fluvium Sajó Hungaris cladem, quam ipse infelix Béla IV. Rex ultrici divinae adscribit manui, memorabilibus his verbis: „Ad universorum notitiam volumus pervenire, quod ..................nolens Deus eorum ( omnium hominum in regno degentium) malitiam impune ulterius pertransire, rabiem Tartaricae gentis excitavit, per quos potentiam suae Deitatis genti pro fide ostenderet et eos de terra deleret, propter quorum etiam peccata a nobis suam misericordiam elongaverat . . .“2) Satis quoque nota sunt de regno certamina, quae exstinctis familiis regiis stirpium Arpád et Anjou, necnon post mortem Ioannis Hunyady eiusque filii Mathiae Corvini regis, hanc tot annis miseram exercebant patriam, iliique mortem iamiam praesensque minabantur exitium. Etsi vero haud fuerit „ullum hominum genus, quod citra arrogantiam dictum velim, cui plus debeat Christiana religio, quam Hungarico robori ac virtuti, qui ingenti ac excelso animo tot iam annorum curriculis per assi­duas caedes et vulnera omnem Turearum impetum, nefariosque conatus, quantum in eis fuit, arcere ac propulsare non formidarunt“ :8) tamen discrimen evitare haud valuit regnum, tot iam infortuniis extenuatum. Ad internecionem usque deletur die 29. Augusti 1526. ab hoste christiano nomini infenso, immani nempe Turearum exercitu nomen Hungaricum ad locum Mohács; ubi rex, magno episcopi numero et primores cum toto pene nobilitatis 9 In ep. ad Dionys. Card. Széchy. — 2) Epist. Béláé IV. apud Pray. Tom. I. p. 274- — 3) Oratio in conv. imp. Vormatien. 3. Apr. 1521. habita.

Next

/
Thumbnails
Contents