Circulares litterae dioecesanae anno 1895. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XXIII.

173 Millesimo solemnibus ineunte auspiciis anno, quo Patres nostri linquen­tes decumana ante saecula suas in Asia sedes, has ingressi sunt Domino terra­rum auspice plagas, dum Venerabiles Fratres! renovato ita temporum cursu, pro antiquo ritu, novo tamen, imo recentissimo salvere Vos iubemus paterni cordis affectu: dies ominamur aventi animo laetos: una precamur a largi­tore bonorum Deo ter Optimo, tum Vobis in partem sollicitudinis nostrae vocatis, tum omnibus, quorum in Dominicae vineae cultu geritis curam, fidelibus, mentis omnimodam et corporis salutem, opiferamque coelestium munerum ubertatem, ut sanctae gaudia laetitiae „nova Unigeniti per carnem nativitas“ quae attulit Salvato­ris, item et alma recolentes mysteria hodiernae festivitatis, pari omnes assensu hym­num gloriae cum sanctis Angelis concordi possimus modulamine, etiam interno pectoris motu mentisque affectu alacriter exclamare : „Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis“,1) simul vero millenaria, quae instant solem- nia, devota mente ac debita gratiarum actione celebrare valeamus. Hodie itaque fausto dum advenit omine rutilans, Oriens ex Alto, nesciens occasum Aurora et nova mentis nostrae oculis iam illuxit „Lux vera“,2) „Sol iustitiae“ ;3) exorientibus simul novi millenario solemnis anni auspiciis, grata in primis necesse est veneremur memoria, immensa Dei in nos beneficia, gentis et constitutionis primordia, signata fastis tempora, eruta priscis annalibus sacra et festa domestica nobis! Rarum sane anno exoriente ac mirum praebet Hungária, praedilecta patria, spectaculum, in quo humanis ludens Divina Providentia rebus cooperatrix optima et actrix sapientissima invenitur. Spectator equidem omnium et praescius cunctorum Deus, qui „mutat tem­pora et aetates; transfert regna et constituit ..............revelat profunda et abscondita e t novit in tenebris constituta“4)...............pro sua misericordia „cuius non est nume­rus“, pro sua bonitate „cuius infinitus thesaurus“, pro sua sapientia, quae „attingit a fine usque finem fortiter, et disponit omnia suaviter“5) .... educens virtute omni­potentis dexterae populum Asiae bello et pace inclytum, Patres quippe Proavosque nostros ex Oriente, post plures rerum conversiones vicissitudinesque constituit eos principes huius terrae, quam ab orbe condito, mirabili plane atque adoranda libera- litate Hungarorum genti — nihil tale merenti — destinavit. Infinita procul dubio Dei miserentis bonitas, ingens providentis benignitas et immensa sapientis largitas ! *) XXIII. *) Luc. 2. 14. — a) Joan. 1. 9. — 8) Mal. 4. 2. — 4) Daniel 1. 21. 22. — 5) Sap. 9. 1. 31 Nr. 6475. Cardinalis de Millenio.

Next

/
Thumbnails
Contents