Circulares litterae dioecesanae anno 1895. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
XXII.
163 XXII. SANCTISSIMI DOMINI NOSTKI LEONIS DIVINA PROVIDENTIA PAPAE XIII. ALLOCUTIO HABITA IN CONSISTORIO DIE XXIX. NOVEMBRIS AN. MDCCCLXXXXV. VENERABILES FRATRES. Nr. 6321. Europa omnis, suspensis expectatione ac sollicitudine animis, ad propiorem Orientis plagam contuetur, intestinis offensionibus et luctuosis fessam casibus. Acerbum revera dolendumque spectaculum, infecta sanguine oppida, civitates: ferro flammisque ingentes pervastati tractus. — Dum viri principes, quae eorum summa laus est, collatis invicem consiliis, modum cladibus et securam incolumitatem innoxiis laborant exposcere, Nos quidem neqaquam omittimus, quantum est in Nobis, pro eadem causa nobilissima iustissimaque contendere. Videlicet ante hos ipsos novissimos casus, niti pro gente Armenia animo libentissimo studuimus, implorataque excelsi Principis auctoritate, concordiam, mansuetudinem, aequitatem suasimus. Quae quidem consilia Nostra haud sane visa displicere. Coepta persequi propositum est : nihil enim tam cupimus, quam ut in maximi imperii finibus sua cuique incolumitas, suaque iura omnia salva, ut oportet, et sancta sint. Interea Armenorum afflictis fortunis tempestivum solatium a Nobis ne deesset, opem ferre egenis maturavimus, quos maxime calamitas perculisset. Nostra autem erga Armenos studia, testimonium et fructus amplissimae caritatis sunt, qua prosequimur gentes ex Oriente universas : quibuscum, ut probe nostis, adiumenta salutis sempiternae, quaecunque in potestate sunt Ecclesiae catholicae, communicare quidem et volumus et conamur. Idcirco, qui Nobiscum de fide discrepant, revocare ad concordiam ; qui conveniunt, devincire Nobiscum coniunctius, itemque iuvare omni ope atque ornare ingressi sumus. Hac voluntate consilioque litteras Apostolicas nuperrime dedimus, ex quibus facile perspiciatur, quae mens Nobis erga Coptos, qui animus. Nimirum cum eorum pietatem et rei catholicae per Aegyptum explorata incrementa haberemus, 30