Circulares litterae dioecesanae anno 1895. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XX.

151 Quanta Clerum Arcliidiocesanum teneat reverentia et quam alacre moveat erga Archipraesulem studium, novo sunt argumento per hos dies ad me datae fere innumerae uno animo litterae, ex incidenti onomaseos gratulatoriae. Magno sane illae mihi fuere levamini ac consolationi, in quibus prae primis dilexi, quod praeter votorum nuncupationem omnimodaeque ex Alto felicitatis adprecationem testari simul concordes suum in me Clerici maturaverunt studium; affirmatumque in eis ipsis perplacuit propositum, velle se porro quoque, renovatis hac festiva occasione viribus, toto cordis ac mentis affectu mihi Pastori et Patri adhaerere, sicque virtutis praesertim hodie adeo necessariae: fidelitatis nempe et obedientiae, quae omnis est fundamentum disciplinae ecclesiasticae, sectatores esse. Dum itaque gratam expromo Yen. Fratribus ac Filiis pro votis mihi nuncupatis voluntatem, virtutem simul constantiae ac concordiae, propositum item manifestatum promerita honesto laude, Deum rogans Omnipotentem, ut desudantes in Dominicae vineae cultu una necum omnes, ope sua protegat, coelesti gratia amplificet atque ad religionis decus et patriae conservet semper incolumes. Die 27 Sept. a. c. plaudentibus metropolis meae incolis, solenniter benedixi in praesentia trium regni ministrorum et aliorum plurimorum, novum ripas Danubii coniungentem, qui veteri navali artificiose substitutus est, pontem stabilem. Deus, qui sicco pede ambulat per undas aquarum, det nobis sic uti novis inventis ut dum velociter properamus, remotis impedimentis a natura ipsa positis, in via, in lege sua quoque ambulare : viam mandatorum currere ac denique ad coelestem feliciter patriam pervenire valeamus. Die 13 Octobris in secundam eiusdem mensis ac XIX. post Pentecosten Dominicam incidente, ministerio episcopali Illmi ac Rmi Dni Josephi Boltizár, Venerabilis Fratris mei ac Vices Gerentis, solenni inaugurata est ritu, ecclesia una cum altari honoribus S. Regis Ladislai Confessoris, liberalitate fidelium et industria parochi in Pozsony-Szöllös novitus exstructa. Pro annua dedicationis a fidelibus et ritu ecclesiastico debite recolenda memoria, in actu consecrationis stabilita est Dominica secunda post Calendas Octobres seu illa, quae festum S. S. Rosarii B. M. V. immediate sequitur. Die 20 Octobris in Dominicam XX. post Pentecosten incidente, in altissima Sacratissimae Maiestatis Francisci Josephi Regis Apostoliéi praesentia, adstantibus item regni primoribus ac metropoleos magistratibus, circumdatus magna virorum ecclesiasticorum cohorte, plaudente populo, solenniter benedixi et imposui lapidem primarium magnificae ecclesiae, quae munificentia patroni seu communitatis metropoleos regni, a triennio iam struitur et biennio mox perficietur. Respiciat Deus qui principium est et' finis, sereno pietatis intuitu structuram, sitque huius quoque operis principium, incrementum et consummatio, ut in eo nostra perficiantur desideria. Nr. 5700. Cardinalis gratias agit Clero pro votis Sibi nuncupatis. Nr. 5691. Novus, ripas Danubii con- iungens pons, communica­tioni traditus. Nr. 5685. Ecclesiae pa- rochialis in Pozsony- Szollos con­secratio. Nr. 5692. Primarii lapi­dis novae ecclesiae ho­nori S. Elisa­beth in Buda­pest VII. aedi­ficandae solen- nis benedictio et impositio.

Next

/
Thumbnails
Contents