Circulares litterae dioecesanae anno 1895. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XIX.

143 s. c. c. CASTRIMARIS. POSTULAM QUOAD BAPTISMI ADMINISTRATIONEN. Die 20 lanuarii 1894. Episcopus Castrimaris in relatione suae Ecclesiae S. C. transmissa, haec habet in cap. De Postulatis: Inveni insuper in mea Dioecesi consuetudinem, Neapoli etiam vigentem, pueros domi baptizandi cum omnibus ritibus in Ecclesia peragendis, interdum ob sufficientes rationes, interdum etiam ob dignitatem tantum familiarum. Ego autem consilio habito cum Curato cathedralis ecclesiae, consuetudinem ad normam Ritualis Romani revocavi, baptismum domi tunc tantum indulgens, cum periculum mortis infantis immineat, sine tamen ritibus, qui in ecclesia complendi sunt. Attamen haec agendi ratio aegre fertur, ob contrariam consuetudinem, maxime ab iis qui ex urbe Neapoli veniunt, existimoque ritus omissos in baptismo domi collato haud postea in Ecclesia compleri. Quid ergo agendum? Ut aliquid pro recepto more breviter utrinque animadvertam praestat in primis recolere quod ex Extravagante Clement, unie. h. t. prohibetur ne baptismus in aulis vel cameris, aut aliis privatis domibus conferatur, sub poenis ab Episcopo indicendis, sed in Ecclesiis, in quibus sunt fontes ad id specialiter deputati; quod vetitum manet etiamsi ibidem baptizati postea ad sacrum fontem afferantur, ut con­suetae ceremoniae ac ritus in ecclesiis celebrentur. Tantummodo in hoc exceptio duplex est, nempe primo quoad liberos Regum et magnorum principum, quibus, si isti petant, potest conferri baptismus in eorum domibus, nempe in capellis eorum vel oratoriis aqua tamen de more benedicta. Altera exceptio est si infantes absque periculo ad ecclesiam deferri nequeant, quod periculum a Glossa huius cap. explicatur nedum respectu baptizandorum, quando nempe sunt in mortis articulo, quam respectu eorum, qui illos deferre deberent ad ecclesiam. Ritual. Rom. De Bapt. cap. 8, §. 3; D’Annibale Sum. Th. mor. lib. 3, num. 137 etc; De Angelis Praei. Iur. can. lib. 3, tit. 42 n. 3. At vero in themate, si attendantur ea quae Episcopus retulit, haud rationes adessent, quae taxatíve ad veniam indulgendam ex iuris dispositione requiruntur. Re sane vera non de necessitate, cui iam a Rmo Praesule provisum est, sed de com­moditate tantum agi videretur. Neque familiae nobilitatem ad ius derogandum sufficere 27 XIX. Nr. 5365. De ad- ministratione baptismi in domibus privatis.

Next

/
Thumbnails
Contents