Circulares litterae dioecesanae anno 1895. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XVIII.

139 futurum. Nam, compotes ut sunt unitatis fidei, ita declarant et huius vim beneficii se magni pro merito facere, et idem se velle sanctius custodire. Nec vero queunt praestantiore ullo modo fraternum erga dissidentes probare animum, quam si eis ad bonum recuperandum unum omnium maximum enixe subveniant. Quae vere christiana fraternitatis affectio, in omni vigens Ecclesiae memoria, praecipuam virtutem con­suevit petere ex Deipara, tamquam fautrice optima pacis et unitatis. Eam sanctus Germanus Constantinopolitanus his vocibus orabat : Christianorum memento, qui servi tui sunt: omnium preces commenda, spes omnium adiuva; tu fidem solida, tu ecclesias in unum coniunge.1) Sic adhuc est Graecorum ad eam obtestatio : 0 purissima, cui datum accedere ad Filium tuum nullo metu repulsae, tu eum exora, o sanctissima, ut mundo pacem impertiat et eamdem ecclesiis omnibus mentem adspiret: atque omnes mag­nificabimus te fi — Huc propria quaedam accedit causa quamobrem nobis, dissentien­tium nationum gratia comprecantibus, annuat Maria indulgentius: egregia scilicet quae in ipsam fuerunt earum merita, in primisque orientalium. Hisce multum sane debetur de veneratione eius propagata et aucta : in his commemorabiles dignitatis eius assertores et vindices, potestate scriptisve gravissimi ; laudatores ardore et suavi­tate eloquii insignes ; dilectissimae Deo imperatrices fi integerrimam Virginem imitatae exemplo, munificentia prosecutae ; aedes ac basilicae regali cultu exctitatae. — Adiicere unum libet quod non abest a re, et est Deiparae sanctae gloriosum. Ignorat nemo, augustas eius imagines ex oriente, variis temporum casibus, in occidentem maximeque in Italiam et in hanc Urbem, complures fuisse advectas : quas et summa cum religione exceperunt patres magnificeque coluerunt, et aemula nepotes pietate habere student sacerrimas. Hoc in facto gestit animus nutum quemdam et gratiam agnoscere studio­sissimae matris. Significari enim videtur imagines eas perinde extare apud nostros, quasi testes temporum quibus christiana familia omnino una ubique cohaerebat, et quasi communis hereditatis bene cara pignora : earumdem propterea adspectu, velut ipsa Virgine submonente, ad hoc etiam invitari animos, ut illorum pie meminerint quos Ecclesia catholica ad pristinam in complexu suo concordiam laetitiamque aman­tissime revocat. Itaque permagnum unitatis christianae praesidium divinitus oblatum est in Maria. Quod quidem, etsi non uno precationis modo demereri licet, attamen instituto Rosarii optime id fieri uberrimeque arbitramur. Monuimus alias, non ultimum in ipso emolumentum inesse, ut prompta ratione et facili habeat christianus homo quo fidem suam alat et ab ignorantia tutetur errorisve periculo : id quod vel ipsae Rosarii origines faciunt apertum. Iamvero huiusmodi quae exercetur fides, sive precibus voce iterandis, sive potissimum contemplandis mente mysteriis, palam est quam prope ad Mariam referatur. Nam quoties ante illam supplices coronam sacram rite versamus, sic nostrae salutis admirabile opus commemorando repetimus, ut, quasi praesenti re, ea explicata contueamur, quorum serie et effectu extitit illa simul Mater Dei, simul mater nostra. Utriusque magnitudo dignitatis, utriusque ministerii fructus vivo in lumine apparent, si quis Mariam religiose consideret mysteria gaudii, doloris, gloriae *) *) Or. hist, in dormit. Deiparae. — 2) Men. v maii, OsoTtJXiov post od. IX de S. Irene V. M. — 3) S. Cyrill, alex, de fide ad Pulcheriam et sorores reginas■

Next

/
Thumbnails
Contents