Circulares litterae dioecesanae anno 1895. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XVII.

6 Idipsum observandum, quotiescunque coniux catholicus, facta mortis decla­ratione sui consortis per iudicem saecularem, novum matrimonium inire cupit, sive iam civiliter coniunctus fuerit, sive non. Demum hortamur Vos in Domino, ut, donec lex civilis, de qua agimus, in usu fuerit, cunctorum officialium civilium, quibus lex ista aliquid muneris contulit, actus in detrimentum Ecclesiae vergentes, ipsaque lege et instructione ministerii pro­hibitos, ad notitiam nostram perferatis. II. Observanda quoad matriculas. 1. Quod ad matriculas adtinet, licet iis scribendis proprios constituerit, iuxta legem novam, status civiles officiales, parochi tamen §. 94-a eiusdem legis et authorizantur et obligantur extractus matriculares, quoad data usque diem executionis novae legis, id est usque 1-am Octobris 1896. matriculis illata, partibus rite petentibus nec non iurisdictionibus ex officio, more consueto, exarare.1) Parochi ergo in sensu dictae paragraphi legis novae agent. In casibus autem, ubi fideles extractus matriculares petunt in finem ab Ecclesia vetitum, parochi eos omni hortabuntur sollicitudine, gravitate et caritate, ut a suo desistant proposito; quodsi vero, spretis his hortatibus, in suo perseveraverint proposito, solemniter coram illis enuntiet et protestetur, se, extractum illum eis exhibendo, nullo modo cooperari intendere in illum ab Ecclesia vetitum finem, et nonnisi coactum exhibere illum extractum. 2. Cum a die 1-a Octobris a. c officialis civilis exarabit matriculas pro usibus civilibus, potestasque civilis matricularum parochialium a 1-a Octobris a. c. exarandarum nullum amplius agnoscet in foro civili valorem, cessat ab eadem die obligatio parochis lege patria a. 1827. art. 23-a imposita, parochialium matricularum alterum exemplar ad archiva comitatuum, respective civitatum cum fine cuiuslibet anni transponendi. Quod vero ad anni currentis 30-am Septembris usque, inclusive, exaratas adtinet matriculas, earum dupplicata ad respectivas iurisdictiones hac una adhuc vice usque 15-am Octobris a. c. transmittenda sunt. Mandamus autem, ut matricularum dupplicata in futurum initio cuiuslibet anni ad Ordinariatum tran­sponantur. *) *) „A jelen törvény életbelépte előtt vezetett felekezeti anyakönyvekből közhitelességü kivonatokat az eddigi módozatok mellett szolgáltatni, a felekezeti anyakönyvvezetők továbbra is jogosultak és kötelezettek. A mely felekezeti anyakönyvvezető ily kivonat kiszolgáltatását megtagadja: kihágást követ el és egy hónapig terjedhető elzárással és 600 koronáig terjedhető pénzbüntetéssel büntetendő.“

Next

/
Thumbnails
Contents