Circulares litterae dioecesanae anno 1895. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
III.
11 III. VENERABILE METROP. CAPITULUM! Fundus Instituti s. Adalberti iam anno elapso supererogatum habuit, quod supererogatuni, anno qui currit, magis accrevit — consequenter fundus Instituti 14 membris sustentandis impar existit. Qui hunc fundi statum ex incidenti obitus Andreae Ebert, membri laudati instituti, mihi exposuit Rssimus Dr. Joannes Csernoch E. M. S. Canonicus, fundi S. Adalberti administrator, modum quoque fundo succurrendi iis suis litteris descripsit suadens, ut stallum XIV. Instituti vacans relinquam. Priusquam in hoc negotio decernerem, Vener. Capituli Metropolitani opinionem per praesentes exquiro. Quodsi Ven. Capitulum Rssimi Dni Administratoris fundi consilium acceptaverit, me etiam de termino necessariae vacantiae instruet, si vero consilio Administratoris adstipulatum non fuerit, alium fundi sublevandi modum assignabit. Caetera aestimatissimis affectibus commendatus, constanti cum propensione maneo Budapestini 12. Decembris 1894. Venerabilis Capituli addictissimus CIcltlőJslls m. p. Cardinalis AEppus. Nr. 156. De praebenda instituti s. Adalberti non complenda. EMINENTISSIME AC REVERENDISSIME DOMINE CARDINALIS, PRINCEPS-PRIMAS ET ARCHI-EPISCOPE! Initia instituti S. Adalberti a die 14-a Octobris 1854. repetenda sunt, quando pie in Domino defunctus Eminentiae Vestrae in sede Archi-Episcopali praedecessor Joannes Card. Scitovszky occasione visitationis canonicae Ecclesiae Metropolitanae Strigoniensis in sessione, die lmc cum Metropolitano Capitulo habita, consilium suum de erigendo isthoc instituto aperuit et oblatione 20,000 fl. c. m. eidem fundamentum posuit. Exemplum Archipraesulis aemulando Metropolitanum Capitulum fundum hunc mox capitali 20,050 fl. c. m. auxit. Anno vero sequenti Clerus Archi-Dioecesanus symbolas suas in hunc laudabilem finem in illa mensura contulit, quae et ipsorum piam liberalitatem palam loqueretur, et Archi-Praesuli abundantissimam consolationis materiam praeberet, eoque successu, ut triennio a tempore positi primi fundamenti 3 Nr. 269.