Circulares litterae dioecesanae anno 1895. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XV.

124 4. Quod si magistri religionis a discipulis non interrogentur, attentis gravissimis rerum circumstantiis, remoto scandalo, dissimulare posse, si pueri in bona fide sint. In qua tota re magistri praedicti iudicio Episcopi stare poterunt. 5. Confessarii ad quorum iudicium liuius generis casus in tribunali poeni­tentiae deferri contigerit, tenentur pueros, qui licet non ignari graviter illicitam esse communicationem in sacris, de qua agitur, eam nihilominus imminentium malorum metu admiserint, similiter parentes, qui filii culpae committendae auctores fuerint, diligenter instruere, corrigere et exhortari ; nec eos absolvere poterunt, nisi serio promiserint, se in posterum a vetita communicatione in divinis sive committenda sive praecipienda abstenturos esse. — Quod si tamen adolescentes vel parentes in bona fide sint, poterunt confessarii, attentis gravissimis rerum circumstantiis, dissimulare, eos in hac bona fide relinquere, atque ab eisdem modendis abstinere. 6. Quod si alicubi mos sit, ut non omnes discipuli scholarum sacris acat- holicorum intersint, sed pars tantum a ceteris electa omnium nomine adsistat, declarat haec S. Congregatio, hanc sive electionem sive interventionem illicitam esse, posse tamen, si pueri in bona fide sint, dissimulari, remoto scandalo. Datum Romae ex S. Officio die 26. Aprilis 1894. Concordat cum originali. J. MANCINI S. R. et U. I. Not. Nr. 4455. Mutationes in statu personali Cleri. C. Csáky Carolus E. M. S. Canonicus, Abbas, nominatus est electus epis­copus tit. de Curzola, — Zandt Edmundus canonicus et parochus eccl. collég, ad s. Martinum in Pozsony, praepositus tit. s. Martini de Oront. Cooperatores constituti sunt: Frank Stephanus in Nyerges-Újfalu, — Herodek Antonius in Hidaskürth, — Duffek Antonius in Nyitra-Nagykér, — Hlavatý Josephus in Urmény, — Janda Joannes in Budapest VIII. ad s. Josephum, — Schwertsig Joannes in Nagykosztolány, — Krepier Gustavus in Buda-Eörs, — Polcsák Andreas neomysta in N.-Czéthény, — Spannenberg Joannes neomysta in Nagy-Maros, — Hebenstreit Fran- ciscus in Karancsságh. Catechetae nominati sunt: Nayy Elemér in instituto „Ranolder" Budapest IX, — Keményjfy Daniel in schola sororum charitatis Esztergom. Administratores facti: Vass Edmundus in Kirva, — Schuster Alafridus in Keszegfalva. Parochi facti sunt: Pásztor Joannes in Nagylégh, — Kozma Nicolaus in Marczal, — Tretter Mathias in Drégelypalánk. Rationes peculii Fundi docentum pensionalis pro anno 1894. I. PERCEPTIO : 1. Manentia anni prioris 1893-ii ... 68 fl. 86 xr. 2. A Generali Cassarum Administratore secun­dum hiece sub 7- acclusum documentum percepti ...... 1715 „ 6 „ Summa lateris : 1783 fl. 94 xr.

Next

/
Thumbnails
Contents