Circulares litterae dioecesanae anno 1895. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
XIV.
112 Nr. 4385. Varia dubiapropositum fuit Dubium : „Utrum lux electrica adhiberi possit in Ecclesiis ?“ — Quare Emi Patres Sacris tuendis Ritibus praepositi in Ordinariis Comitiis, ad Vaticanum infrascripta die habitis, rescribendum censuerunt : vAd cultum, Negative. Ad depellendas autem tenebras, Ecclesiasque splendidius illuminandas, Affirmative; cauto tamen ne modus speciem praeseferat theatralemiL. Atque ita rescripserunt, et servari mandarunt die 4 Iunii 1895. CAL Card. ALOISI-MASELLA S. R. C. Praefi L. f S. ALOISIUS TRIPEPI, S. R C. Secret. in. ORDINIS CAPUCCINORUM PROVINCIAE HOLLANDICAE. R. P. Albertus a Drunen, Minister Provincialis Ordinis Capuccinorum Provinciae Hollandicae, humiliter Sacram Rituum Congregationem supplicavit pro declaratione infra scriptorum Dubiorum. I. Decreto Sacrae Rituum Congregationis 12 Icilii 1889 in Ruremunden, ad Dubium IV declaratum fuit, Rubricam ultimo reformatam, qua praescribitur de Sanctis Sociis Patroni vel Titularis nihil fieri, si descripti sint sub Officio duplici minori non tamen alicuius Ecclesiae Doctoris, vel semiduplici, non esse retroactivam, ideoque officium de eis adhuc hodie agendum esse, uti olim fieri debebat. Hinc quaeritur, nunc post revisionem novi Kalendarii Ordinis S. Francisci Capuccinorum, a Sacra Rituum Congregatione die 27 Augusti 1893 approbati, de Sanctis Sociis Patroni seu Titularis officium etiam nunc, uti antea, a nostralibus agendum sit, praesertim cum dies, quibus praefati Socii antea affixi erant, hodie non amplius in dicto Kalendario novo liberi inveniantur ? II. Regulares, qui Kalendarium proprium habent et iam celebrant Dedicationem Omnium Ecclesiarum Ordinis, tenenturne celebrare in Regione Hollandica) sub ritu duplici primae classis cum Octava, Dedicationem Omnium Ecclesiarum Regni, Dominica immediate sequenti Octavam Festivitatis Omnium Sanctorum, uti in Gallia et Belgio, vel potius Dedicationem Omnium Ecclesiarum respectivae Dioeceseos, ubi liaec Dedicatio alia die, qua Anniversarium Dedicationis Ecclesiae Cathedralis celebratur? III. Ex antiquissima consuetudine et ex Apostolicis Induitis, prouti etiam ex antiquis et recentioribus Breviariis Ordinis Capuccinorum constat, Fratres Minores eiusdem Ordinis, etiam tempore Quadragesimae et Adventus, diebus non impeditis, recitare sub ritu semiduplici Officia votiva Immaculatae Conceptionis Beatae Mariae Virginis in Sabbatis, et S. Francisci et S. Clarae Assisiensis semel in mense : quaeritur, utrum huiusmodi privilegium extendatur, sive ad Ferias temporis Passionis et ad Ferias Adventus, quae a die 17 usque ad 14 decembris decurrunt, sive ad Vigilias et ad quatuor tempora, quocumque anni tempore occurrentia ? Et Sacra eadem Rituum Congregatio, exquisito voto alterius ex Apostolicarum Caeremoniarum Magistris, omnibusque maturo examine perpensis, respondendum censuit: Ad I: Negative. Ad II : Regulares in casu tantummodo celebrent Anniversarium Dedicationis