Circulares litterae dioecesanae anno 1894. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
VIII.
92 Eme et Rme Domine Obsme, Litteris die 17 Februarii pp. signatis, quaerebat Eminentia Tua: 1°) Is qui levavit e Sacro Fonte aut tetegit in confirmatione duos aut plu- res filios ejusdem matris, habet-ne cum illa tot impedimenta compaternitatis spiritualis, quot ejus filios sic tenuit? 2°) Haec omnia impedimenta sunt-ne libello supplici enuntianda ut valeat dispensatio ? Re discussa in Cogne generali habita feria IV die martii hujus anni, Emi Dni Card, una mecum generales Inques respondendum decreverunt: Si quis plures Eiusdem personae filios eodem Sacramento teneat, cognationem spiritualem non augeri, et consequenter opus non esse ad dispensationis validitatem ut in supplici libello haec circumstantia exprimatur. Interim impensos ... — Romae die 29. április 1894. R. Card. Monaco. Nr. 4115. Jubilaeum Josephi Eppi Boltizár. Nr. 4116. Mutationes in statu personali Cleri. Idibus Julii a. c. semisaecularem, divina favente Clementia, suae ad s. presbyteratus ordinem promotionis celebravit vir, aetate ac omni virtutum genere venerandus : Illmus ac Rmus Dnus Josephus Eppus Boltizár, cliarissimus in Christo Frater ac vicarius meus Generalis. Oblata laeti huius eventus opportunitate, mea prout decet, Eidem iubilanti in scriptis depromebam vota, meque postridie visitanti oraculo quoque vivae vocis significabam sensus fraternae dilectionis ac aestimationis, nullo unquam tempore interiturae. — Quod vero Venerabilem almae huius Adioece- seos attinet clerum, certatim hac occasione suum declaravit in omni genere officii studium, quod ad honorem Vicarii mei Generalis spectat; atque habita die 19-a mensis eiusdem in Basilica Primatiali et Urbe Metropolitana solemnitate, indubia dedit in Eum humanitatis observantiaeque documenta. Hacce de causa plane iucun- dum, ut facile potestis intelligere, percepi laetitiae fructum ; nam per eas, significationes honorificas in Eum, qui meam in Adioecesi sustinet personam, dignitati Archi- praesulis habitus est publice honos et cultus, qui alte insidet in animis vestris, sponte testatus. Itaque gratulor Vobis Ven. Fratres! de pietate vestra ac adhaesione testata, gratiasque rependo : et si quid hac ex parté cupere licet, perpetuam earum virtutum constantiam cupio. Idque praesertim in tam iniquo ac periculoso tempore, cum in patria quoque nostra nimis multiplicati sunt, qui tribulant immaculatam J. Xti sponsam, matrem ecclesiam. Klinda Theophilus s. sedis notarius, in sessione Academiae Liturgicae Romanae die 12. Julii habita, unanimi . omnium sociorum gratulatione, in coetum Academicum cooptatus est. —— Praesentati sunt ad parochiale beneficium : Klenovics Petrus in Nagykereskény. -—■ Kulcsár Emericus in Alsójattó. — Buzna Alexander valetudinarius missus est qua int. adm. ad Puszta-Vogyerád. — Cooperatores in pari qualitate translati sunt: Jack Martinas ad Nagymaros. —- Ocliaba Joannes ad Bpest- Obuda. — Kán Stephanus ad Komárom. — Löwenstein Rudolphus ad Bpest-Obuda. —- Frank Stephanus ad Hidaskürth. — Guzsvenitz Guillelmus ad Esztergom-Viziváros.