Circulares litterae dioecesanae anno 1894. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
VIII.
91 yin. BEATISSIME PATER! Episcopus Ruthenensis et Yabrensis, Cardinalis Bourret, haec Sanctae Sedi exponendi veniam petit. Reperire est apud nos aliquem esse patrinum, in Confirmatione, duorum aut plurium filiorum et alterius; et idem accidere potest, rarius tamen, in Baptismo. Duo, in eo casu, aut plura esse impedimenta compaternitatis spiritualis inter patrinum et horum filiorum matrem, et illa omnia esse in petitione dispensationis exprimenda, affirmant Sanchez, 1, VIII, disp. XXIV, n. 4 et 5 — Salmant, de Mat- rim. c. XIV. n. 69 et 51 — S. Ligouri 1. VI. n. 1138 — et alii. Et huius afferunt probationes: 1. Causae sunt distinctae, aut etiam diversae, scilicet plura Sacramenta et plures pueri. Ergo et effectus, seu impedimenta sunt diversa. 2. Is, qui rem habet cum duabus intra secundum gradum consanguineis sponsae, duplex impedimentum affinitatis habet cum ea. Ita hic, qui duos filios ejusdem matris tetigit in Confirmatione, dupliciter illi spiritualiter junctus est. 3. Is certe cum unoquoque puero habet cognationem spiritualem; ergo et cum eorum matre ex duplici vario capite. 4. Plura haec impedimenta sunt in petitione dispensationis declaranda; majus enim efficiunt inpedimentum, et graviorem exigunt causam ad dispensandum. Nostri hodierni scriptores fatentur duo quidem esse impedimenta spiritualis cognationis et ea in libello ad dispensationem esse declaranda, si unus fuit patrinus filii alterius et ista vicissim matrinae filiae prioris; item, si quis eumdem filium e sacro fonte levavit et in Confirmatione tenuit. Quidam vero negant duo aut plura esse impedimenta, si quis duos aut plures filios alterius tenuit in Baptismo vel in Confirmatione ; aut saltem unum tunc esse declarandum impedimentum affirmant; quin tamen hujus rationem afferant. Nullum de hoc decretum Sacrarum Congregationum inveni. Unde, humiliter ad Sanctatis vestrae pedes provolutus sequentibus dubis responsum a Sancta Sede expostulo. I. Is, qui levavit e Sacro Fonte, aut tetigit in Confirmatione, duos aut plures filios ejusdem matris habet-ne cum illa tot impedimenta compaternitatis quot ejus filios sic tenuit ? II. Haec omnia impedimenta sunt-ne in libello supplici enuntianda, ut valeat dispensatio? Datum Ruthenis die 17 Februarii 1894. — Sanctitatis vestrae addictissimus filius et creatura vestra, Ernestus Card. Bourret, episc. Ruth, et Vabr. Nr. 4111. Cognatio spiritualis non augetur, si quis plures ejusdem personae filios in eodem Sacramento teneat. 15