Circulares litterae dioecesanae anno 1894. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
VII.
Itaque vos, Venerabiles Fratres! quos Deus omnipotens ad presbyterii munus elegit, obsecramus atque obtestamur, ut haec verba serio perpendentes, in imis cordibus coram Deo examinetis, num valeant aut debeant vobis accomodari. Quod si res ita est, concludimus cum doctissimo Cardinale Lambertini (Benedicto XIV.) haec Clementis verba allegante: „Quamobrem viros ecclesiasticos nobis subiectos magnopere hortamur, ne hanc utilitatem ipsis propositam praetermittant.“1) Nam revera, ut ille tum, sic nos hodie proponimus Ven. Fratres! litteifis praesentibus, eximiam illam exercitiorum spiritualium utilitatem, certa spe, fore ut quam plurimi ea lubentissimi utantur. Imo neminem vestrum latere volumus, quot quantosque exinde fructus pro animarum salute, in tota, qua late patet, arcliidioecesi, uberrimos exspectemus, et quantum ex iis solatii nobis futurum sit, dum nimia sollicitudine pro tam ingenti animarum multitudine pressi, ad exonerandam nostram conscientiam nihil fere itilius, nihil salubrius his exercitiis spiritualibus cogitare possumus. Etenim, ut nostis ac fide catholica creditis, ipse Spiritus s. posuit nos Episcopum vestrum, regere dioecesin seu ecclesiam, ad quam construendam tot centena millia animarum coadunantur, quas non auro, sed suo redemit sanguine pretioso Christus, unigenitus Dei Filius. Has inimico eripere atque ad portum salutis conducere, labor est noster opusque nostrum. At quomodo? per vos Ven. Fratres! „quos ad nostrum adiutorium, fratrum nostrorum arbitrium consecrandos elegit" — et „quorum esse debet doctrina spiritualis medicina populo“ atque „odor vitae delecta mentum ecclesiae Christi,“ ut, ita nobiscum „praedicatione atque exemplo aedificetis domum id est, familiam Dei.2) Remomoramini in ordinatione vestra „innovatum esse in visceribus vestris spiritum sanctitatis“ ut „secundi meriti munere“ obtento, perpetuo sitis „providi cooperatores ordinis nostri," atque ita in vobis „eluceat totius forma iustitiae, ut bonam rationem dispensationis sibi, creditae reddituri, aeternae beatitudinis praemia consequamini.“3) Haec animo diu noctuque saepius recolentes, et quomodo industria vestra opus nostri implere debeamus ministerii, paterna sollicitudine, ut Apostolus dilectum filium suum, sic vos admonere, vobis occasionem praebere debemus, ut saepius „resuscitetis gratiam Dei, quae est in vobis per impositionem manum (nostrarum),“ nam sic tantum manebit in vobis „spiritus virtutis et dilectionis et sobrietatis.114,) Nos ipsi et superius laudati piissimi Clementis XI. verba et tot virorum ecclesiasticorum vitae sanctae ac perfectionis aemulorum sententias hire merito nobis applicantes, exempli D. N. J. Christi memores, studiose piis exercitiis, ad quae caeteros vocamus, ipsi intererimus, desiderantes cum Apostolo videre vos id est simul consolari vobis per eam. quae invicem est fidem vestram et nostram?) Servabuntur vero exercitia spiritualia in aedibus Seminarii Strigoniensis, quae 21. Augusti hora 5 pomeridiana occipient, 22, 23. et 24. eiusdem continuabuntur, concludenturque 25-a horis matutinis. Qui iisdem vacare intendunt, nomina sua, decem adminus ante eadem diebus ad Cancellariam Primatialem transmittere satagant, ut de necessariis, hospitio nempe et victu, sufficienter provideri possit. 84 ’) Instit. 51. — 2) Pontif. Rom. in ord. presbyt. — 3) Pont. Rom. ibidem. — 4) Tim. 1. 6. — 5) Rom. I. 11. 12.