Circulares litterae dioecesanae anno 1894. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

VII.

78 caritate divina, communisque salutis studio permoti, reconciliationem coniunctionemque cum Ecclesia romana suademus : coniunctionem intelligimus plenam ac perfectam : talis enim esse nullo modo potest ea, quae nihil amplius inducat, quam certam ali­quam dogmatum credendorum concordiam fraternaeque caritatis commutationem. Vera coniunctio inter christianos est, quam auctor Ecclesiae Iesus Christus instituit voluit- que, in fidei et regiminis unitate consistens. Neque est cur dubitetis, quidquam pro- pterea vel Nos vel successores Nostros de iure vestro, de patriarchalibus privilegiis, de rituali cuiusque Ecclesiae consuetudine detracturos. Quippe hoc etiam fuit, idem- que est perpetuo futurum in consilio disciplinaque Apostolicae Sedis positum, propriis cuiusque populi originibus moribusque ex aequo et bono non parce tribuere. — At vero redintegrata nobiscum communione, mirum profecto quanta Ecclesiis vestris dignitas, quantum decus, divino munere, accedet. Sic igitur vestram ipsorum suppli­cationem Deus perbenigne audiat, Fac cessent schismata ecclesiarum,l) atque, Congrega dispersos et reduc errantes, et coniunge sanctae tuae catholicae et apostolicae Ecclesiae:') sic ad illam cestituamini unam sanctamque fidem, quam ultima vetustas nobis perinde vobisque constantissime tradidit ; quam patres ac maiores vestri inviolate servarunt : quam ipsam splendore virtutum, magnitudine ingenii, excellentia doctrinae certatim illustravere Athanasius, Basilius, Gregorius Nazianzenus, Ioannes Chrysostomus, uter- que Cyrillus, aliique magni complures, quorum gloria ad Orientem atque Occidentem, tamquam communis hereditas aeque pertinet. Vosque nominatim compellare hoc loco liceat, Slavorum gentes universae, quarum claritudinem nominis multa rerum gestarum monumenta testantur. Nostis quam egregie de Slavis meruerint sancti in fide patres Cyrillus et Methodius, quorum memoriam Nosmetipsi honore debito augendam aliquot ante annis curavimus. Eorum virtute et laboribus parta plerisque e genere vestro populis humanitas et salus. Quo factum ut Slavoniam inter et romanos pontifices pulcherrima vicissitudo hinc bene­ficiorum, illinc fidelissimae pietatis diu extiterit. Quod si maiores vestros misera tem­porum calamitas magnam partem a professione romana alienavit, considerate quanti sit redire ad unitatem. Vos quoque Ecclesia pergit ad suum revocare complexum, salutis, prosperitatis, magnitudinis praesidium multiplex praebitura. Caritate non minore ad populos respicimus, quos, recentiore memoria, insolita quaedam rerum temporumque conversio ab Ecclesia romana seuinxit. Variis exactorum temporum casibus oblivione dimissis, cogitationem supra humana omnia erigant, ani­moque veritatis et salutis unice cupido,' reputent apud se constitutam a Christo Ecclesiam. Quacum si velint congregationes conferre suas, et quo loco in illis religio sit aestimare, facile dabunt, se quidem multis maximisque in rebus, primordiorum oblitos, ad nova errore vario defluxisse ; neque diffitebuntur, ex eo velut patrimonio veritatis, quod novarum rerum auctores secum in secessione avexerant, nullam fere formulam fidei certam atque auctoritate praeditam apud ipsos superesse. Immo vero illuc iam deventum, ut multi non vereantur fundamentum ipsum convellere,- in quo ') /laurrov rá ay la gar a rcov éxxhjouov (In liturg. S. Basilii). 2) Touq éaxop-ca'J.évotjq i-iawuyays, robg -nszlavqgzvoui ézaváyays, xa\ oávutpov rfj ayia aoo xadohxrj xat ánoarohxfj ’Exxhjota (Ib.).

Next

/
Thumbnails
Contents