Circulares litterae dioecesanae anno 1894. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
VI.
69 dignitatis accessione, religionis causam apud gentem suam sustineat, provehat, atque boni pastoris partes uberiore in dies fructu, aspirante Deo perficiat. Quapropter ipsius Venerabilis Fratris electionem seu postulationem ad Patriarchatum Antiochenum Syrorum probandam ratamque habendam existimavimus ; eumdemque, in luculentius caritatis Nostrae testimonium, sacro pallio, de corpore Beati Petri sumpto decorandum, ut exposcit, statuimus. Quid Vobis videtur? Auctoritate omnipotentis Dei, sanctorumque Apostolorum Petri et Pauli ac Nostra, electiouem seu postulationem a Venerabilibus Fratribus Episcopis Syris factam de persona Venerabilis Fratris Cyrilli Behnam Benni, sanatis quatenus opus sit vitiis quaecumque electioni ipsi potuerint officere, probamus ratamque habemus, eumque solventes a vinculo, quo ecclesiae Mausiliensi Syrorum obstringitur, ad Patriarchalem Antiochenam ecclesiam Syrorum, omnibus cum privilegiis quibus decessores eius ab hac Apostolica Sede ornari consuevere, evehimus et promovemus, et Patriarcham ac Pastorem Syrorum, uti in decreto et schedula consistorialibus significabitur, constituimus et declaramus, contrariis non obstantibus quibuscumque. In Nomine Patris f et Filii f et Spiritus f Santi. Amen. His igitur, quae ad orientalem spectant ecclesiam, peractis, mens est, Venerabiles Fratres, adlegere in perhonorificum Ordinem vestrum praestantes aliquot viros; quorum alii in episcopalibus muniis fungendis, alii in opera huic Apostolicae Sedi navanda, virtutem, doctrinam, prudentiam, deditissimum Ecclesiae animum Nobis constanter probaverunt. Hi autem sunt: Andreas Steinhuber, sodalis Societatis Iesu, quem S. R. E. Cardinalem creavimus et in pectore reservavimus in Consistorio habito die XVI (decima sexta) Ianuarii anno MDCCCLXXXXIII (millesimo octingentesimo nonagesimo tertio); Aegidius Mauri, sodalis Ordinis Dominicani, Archiepiscopus Ferrariensis ; Cyriacus Maria Sancha y Nervas} Archiepiscopus Valentinus; Dominicus Svampa, Episcopus Foroliviensis; Andreas Ferrari, Episcopus Comensis; Franciscus Segna, S. Romanae et Universalis Inquisitionis Assessor. Quid Vobis videtur? Itaque auctoritate omnipotentis Dei, sanctorum Apostolorum Petri et Pauli ac Nostra, publicamus S. R. E. Diaconum Cardinalem Andreám Steinhuber. Praeterea creamus et publicamus S. R. E. Presbyteros Cardinales Aegidium Mauri, Cyriacum Mariam Sancha y Nervas, Dominikum Svampa, Andreám Ferrari, et Diaconum Cardinalem Franciscum Segna. Cum dispensationibus, derogationibus et clausulis necessariis et opportunis. In Nomine Patris f et Filii f et Spiritus f Sancti. Arnen.