Circulares litterae dioecesanae anno 1894. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
VI.
68 • S. S. D. N. LEONIS P. P. XIII. ALLOCUTIO habita die 18. Maii ad S. R. E. Cardinales in consistorio secreto. Venerabiles Fratres! Nr. 2301. Illud est maiorum consuetudine institutoque receptum, ut quae apud ecclesias orientales de Patriarchis eligendis supplendisque agantur, ea commemorentur in hoc amplissimo Coetu vestro, atque solemni Pontificis comprobatione legitime confirmentur. Huius occasio rei valde Nos semper delectat, qui erga illas ecclesias, multis nominibus illustres, singulari quodam sensu caritatis afficimur; quique in populos Orientis curas non mediocres, inde a Pontificatus exordiis, contulimus, amplioresque conferre maxima animi contentione cupimus et studemus. — Hodierna die accidit gratum ut de Antiochena ecclesia Syrorum nonnulla alloquarum. Antiochiae, celebri quondam urbi et copiosae, metropoli totius Orientis, praeclarissima ab Ecclesiae fastis memoria inhaeret; atque in ipsa et alumni fidei sanctae cognominati primum Christiani, et Beatissimus Petrus summi sacerdotii Cathedram, aliquandiu tenuit, et nobilis Antistitum ordo successit, quos inter Ignatius eminet Martyr. — Iamvero Antiochena Syrorum ecclesia ab anno millessimo octingentesimo nonagesimo primo orbata erat Patriarcha suo, ob interitum Venerabilis Fratris Ignatii Greorgii Schelhot; eamque Nos certis de causis prudentiae et fidei Venerabilis Fratris Cyrilli Behnam Benni, Archiepiscopi Syri Mausiliensis, administrandam commiseramus. Superiore autem anno, facta a Nobis potestate ut Episcopi syriaci ritus, Patriarchae eligendi causa, Mausulium in synodum convenirent, ibi reapse, die XII Octobris, in cathedrali aede canonicum habuere conventum. Qui rite, concordissimis animis unáque sententia, eumdem Venerabilem Fratrem Cyrillum Behnam Benni, Patriarcham renunciaverunt: isque, ex veteri decessorum more, nomen sumpsit Ignatium, habuitque gratulationis et observantiae egregia testimonia privatim et publice oblata. Postea, ut par erat, suffragatores Episcopi et Patriarcha electus Nosmetipsos, per litteras fidelissimi plenas obsequii, de gesta re certiores fecerunt, iidem flagitantes, at electionem ipsam Apostolica autoritate probare et confirmare vellemus. — Rem omnem quum Consilio Nostro fidei propagandae negotiis ritus orientalis praeposito cognoscendam, ut assolet, detulissemus, idem Consilium, tota facti ratione perpensa, supplicandum Nobis censuit, ut Antistitum Syrorum precibus benigne annueremus. Nec sane quidquam Nobis iucundius, quam id praestare posse in quo liceat simul et Antiochenae ecclesiae amplitudini atque incrementis favere, et fiduciam declarare Nostram eiusdem Venerabilis Fratris virtuti. Confidimus enim, omnino fore, ut, qui pastoralis sollicitudinis studiosaeque erga Ecclesiam romanam voluntatis edidit, plus iam sex lustra, laudata specimina, eo deinde impensius, cum