Circulares litterae dioecesanae anno 1894. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
IV.
46 pro vobis suscepisse et intendisse curas; qui etiam, vestram ut sustineamus fiduciam, omnia parati sumus et laboriose conniti et persequi confidenter. Iuvat memoria repetere, inde Nos a Pontificatus exordiis, de re catholica istic relevanda cogitantes, oppox-tune apud Imperiale Consilium officia interposuisse, ut ea contenderemus quae simul dignitas huius Apostolicae Sedis, simul rationum vestrarum patrocinium viderentur deposcere. Quibus ex officiis consecutum est, ut anno MDCCCLXXXII certa cum illo pactionum capita sint constituta: haec inter, Episcopis liberam foi’e copiam moderandi ad canonicas leges seminaria clericorum ; tum Academiam ecclesiasticam Petropolitanam, quae Polonis quoque patet alixmnis, iurisdictioni plene tradendam Ax-chiepiscopi Mohyloviensis, atque in melius adducendam, ad ampliorem cleri et religionis catholicae utilitatem : accepta praeterea fide, quamprimum abrogatum aut mitigatum iri singulares eas leges, quas clerus vester severiores sibi conquerebatur. Illo ex tempore nunquam Nos, vel capta vel quaesita occasione, pacta conventa expostulare desiimus. Quin immo easdem expostulationes ad ipsum defend placuit potentissimum Imperatorem, cuius et exploratum in Nos amicitiae animum et studium iustitiae excelsum obtestati enixe summus in causa vestra : neque intermittemus rogationes ad Ipsum per tempus adhibere, eas potissime commendantes Deo, quippe cor regis in manu Domini.1) — Vos autem, Venerabiles Fratres, pergite dignitatem sacrosanctaque iura religionis catholicae Nobiscum tueri: quae tunc vere px-oposito potest constare suo et beneficia afferre quae debet, quum iustae securitatis libertatisque compos, idoneis praesidiis instruitur ad actionem, quantum oporteat, explicandam. Quoniam vero ipsi perspicitis qualem dederimus demus operam tranquillitati publici ordinis conciliandae in gentibus continendaeque, iidem agere ne cessetis, ut sublimiorum potestatum observantia et publicae obtemperatio disciplinae in clero pariterque in ceteris firme consistat: atque ita, omni prorsus offensionis vel reprehensionis causa submota, omnique specie insimulationis in reverentiam conversa, catholico nomini sua laus maneat et accrescat. — Item sit vestrum in id incumbere, ut quidquanx ne desit de summa fidelium salute, neque in administrandis curiis, neque in pabulo divini verbi impertiendo, neque in alendo i’eligionis spiritu; ut pueri et adolescentes, maxime in scholis sacra catechesi diligenter imbuantur, idque, qxxanto magis fieri possit, operá sacerdotum, quibus sit a vobis id legitime demandatum ; ut cultui divino et decor sacrarum aedium et festus sollemnitatum honor plane congrxxant, xxnde fides haurit boxxa incrementa. Rectissime poi'ro feceritis, praecavendo discrimina, si qxxa fox-te hisce in rebus instare videantur: ob eanxque causam ne dubitetis ratas ipsas cum hac Apostolica Sede conventiones graviter qxxidem prudenterque appellare. Talia nimirum et discxdmina abesse et convenientia bona contingere, non Polonis tantummodo, sed cxxnctis qui sincei'a publicae rei caritate ducantxxr, gratum esse et optabile debet. Ecclesia enim catholica, quod principio docuimus quotidieque eminet, sic nata institutaque est, ut civitatibus et populis, nihil adnxodum detrimenti, sed mxxltiplices vero et decoras utilitates, in rerum etiam mortalium genere, nunquam non pariat feliciter. Vos deinde qxxi in ditione estis inclitae Domus Habsburgensis, reputate animis quantum augusto Imperatori, religionis avitae studiosissimo, debeatis. lusta b Prov. XXI. l. X