Circulares litterae dioecesanae anno 1894. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

IV.

43 tionis specie confictas: neque ii minus reprehendendi, qui eadem de causa diffidunt Ecclesiae, eique suspicionem conflant apud rectores civitatum et in publicis logumla- torum coetibus, a quibus nempe laus plurima ipsi debetur et gratia. Nihil enim omnino ea docet aut praecipit quod maiestati principum, quod incolumitati et pro­gredienti populorum vitae, ullo modo officiat vel adversetur; multa immo ex Chri­stiana sapientia assidue profert ad communem eorum utilitatem sane quam conduci­bilia. In quibus haec memoratu digna: principatum qui teneant, eos imaginem divinae in homines potestatis providentiaeque referre; eorum imperium debere iustum esse et imitari divinum, bonitate temperatum paterna, atque unice emolumenta spectare civitatis; ab ipsis rationem Deo iudici aliquando reddendam, eamque pro celsiore dignitatis loco graviorem: qui vero sint sub potestate, debere constanter reverentiam et fidem servare principibus, tamquam Deo regnum per homines exer­centi, eisdem obtemperare, non solum propter iram, sed etiam propter conscientiam,') pro ipsis adhibere obsecrationes, orationes, postulationes, gratiarum actiones ;2) debere sanctam custodire disciplinam civitatis; ab improborum machinationibus sectisque abstinere, nec quidquam facere seditiose; omnia conferre ad tranquillam in iustitia pacem tenendam. -— Ista et similia praecepta institutaque evangelica, quae ab Ecclesia tantopere suadentur, ubi in pretio sunt et re ipsa valent, praestantissimos ibi fructus afféré non cessant, eosque afferunt in illis gentibus uberiores, in quibus Ecclesia liberiore utitur sui muneris facultate. Eisdem vero refragari praeceptis et Ecclesiae ductum recusare, idem est ac refragari voluntati divinae et insigne bene­ficium abiicere; nihil ut in civitate vere prosperum honestumque permaneat, permixta delabantur omnia, anxia calamitatum formidine et rectores et populi occupentur. —•* Habetis quidem, Venerabilis Fratres, de his rerum capitibus iam fusius a Nobis tradita per occasionem praescripta: eadem tamen visum est summatim revocare, quo navitas vestra, novo quasi auspicio freta auctoritatis Nostrae, impensius in idem feliciusque contendat. Illud certe optimum faustumque fuerit in gregibus vestris, si afflatus caveantur turbulentorum hominum, pessimis artibus nihil iam non scele­stissime audentium ad evertenda delenda imperia; si nullae officiorum partes, quae civium sunt bonorum, desiderentur; si ex fide Deo debita et sacra, fides erga rem publicam et principes efflorescat. De societate item domestica, de iuventutis et sacri ordinis institutione, de modis optimis christianae tractandae caritatis, diligentiam acuite. -— Integritas et honestas domesticae convictionis, ex qua praecipue sanitas funditur in venas socie­tatis civilis, repetenda est primum a sanctitate coniugii, quod secundum Dei et Ecclesiae praecepta initum sit, imum et individuum. Tum oportet iura et officia inter coniuges inviolata esse et quanta maxima fieri possit concordia et caritate expleri; prolis tuitioni commodisque, potissimum educationi, parentes consulere ; suo ipsos documento vitae, quo nihil praestantius est neque efficacius, antecedere. Insti­tutioni tamen liberorum rectae probaeque nequaquam illi arbitrentur se posse, ut par est, prospicere, nisi summopere evigilando. Neque enim ab iis tantum scholis lyceisque defugiendum est, ubi doctrinis error de religione, deditá opera, admiscea­‘) Rom. XIII. 5. — 2) I. Tim. II. 1—2.

Next

/
Thumbnails
Contents