Circulares litterae dioecesanae anno 1894. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

III.

28 instrumenta oeconomica et similia quoque extendi urgentis deliberaret, et si effectui dandum censeret, normas assecurandi statueret, et si quod in lioc merito consilium praeterea haberet, id Eminentiae Vestrae notifaceret. Huic benignae provocationi morem gerentes in Consistorio hodierna die habito, votum Cleri Curati omni ex parte examinavimus et unanimiter in ea, quae subsequitur sententia, convenimus. Institutum assecurationis dioecesanae contra damna incendii ope circularium ordinum ddo 29-ae ‘Aprilis 1851. dimissorum a b. m. Joanne condam Card. Scitovszky erectum et ope statuti XLVII. Synodi Dioecesanae a 1860 celebratae confirmatum fundamento mutui auxilii, quod fisci Ecclesiarum invicem praestant, exsurrexit; hinc etiam nactum est „Mutua assecuratio aedium ecclesiasticarum contra incendia.“ Deo prosperum humanis conatibus successum tribuente, fundus assecuratio­nis dioecesanae quadraginta et quod excedit ab eiusdem erectione annis, adeo accre­vit, ut eiusdem capitalia fructificantia 200,000 florenorum summam jam longe supe­rent. Sed hoc incrementum proprietatem constituit fiscorum sacrorum, utpote e quorum pensis annuis censibusque manentiarum annuarum penes fidelem et, circum­spectam fundi administrationem tenuia initia adeo larga incrementa sumpserunt. Votum Cleri Curati eo tendit, ut fundus, quem fisci Ecclesiarum mutuum invicem praestando auxilium in suam securitatem erexerunt, privatis Cleri Curati quoque commodis in posterum inserviat. Petitio haec aequa tunc esset, si Clerus Curatus oblata eadem, qua nunc fundus assecurationis pollet capitali summa in eiusdem sorte partem capere exopta­ret. Ubi enim de mutuo iuvicem praestando auxilio agitur, is tantum in societatem acceptatur, qui par est viribus et ad fines communes promovendos sortem adfert aequalem. Cum sacrae aedes capitali 200,000 florenorum superante provisae sint, earum societatem in praestanda invicem mutua securitate contra damna incendii sub illa tantum conditione Clerus Curatus appetere posset, si aequalem capitalem summam fundo mutuae assecurationis dioecesanae infunderet, secus enim non de eo ageretur, ut sacrae aedes et Clerus Curatus mutuam invicem praestent securitatem contra damna incendii, sed de eo, ut auxilia fundi dioecesani exhauriantur favore eorum, qui paria fundo auxilia haud praestiterunt. Imo, si rei ratio spectatur, summa Capitalis, quam Clerus Curatus sortis instar ad fundum dioecesanae assecurationis fine eo conferre deberet, summam capi­talium fructificantium fundi assecurationalis multo superare deberet, agitur enim in voto Cleri Curati de rebus, quae majori comburendi periculo expositae sunt, facilius ignem concipiunt, difficilius extinguuntur. Sed aliud etiam obstat, quominus petitionem Cleri Curati Eminentiae Vestrae commendemus, ratio nempe administrationis huius fundi, quae est simplicissima, officialibus, commisariis, omnique personali apparatu ad jura et commoda instituti assecurationalis prosequenda, defendenda, vindicanda destituta, aestimationem damno­rum excludens. Et haec quidem administratio, ut effectus docet, rei conveniens, imo tam fundo quam aedibus sacris eousque utilis esse potest, donec fundus solis ipsarum aedium sacrarum commodis inservit, et de damno resarciendo agitur, quod quo-

Next

/
Thumbnails
Contents