Circulares litterae dioecesanae anno 1894. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XI.

133 II. Inter Constitutiones Romanorum Pontificum, ac S. Rituum Congregationis Decreta, quae edita fuere pro moderando cultu Servorum Dei, qui cum fama San­ctitatis vel Martyrii decesserunt, sed inter Beatos, aut Sanctos ab Apostolica Sede adhuc relati non sunt, nonnulla ad eorum imaginum sive in templis, sive in publicis oratoriis appositionem pertinent. Recenter etiam cum Vicarius Apostolicus Districtus Occidentalis Scotiae retulisset, in vitris coloratis, quibus templorum fenestrae deco­rantur, praefatas imagines interdum dipingi ; Sacra eadem Congregatio per Decretum die 24 Martii 1860 editum, hunc morem minime approbandum censuit. Verumtamen cum non x-aro, nedum in eiusmodi vitris, sed etiam in templorum parietibus facta ac gesta repraesententur, quorum Dei Famuli, vel praecipui actores, vel pars aliqua fuerunt; dubitatum est, num prohibitio illa etiam ad historicas liuiusmodi repraesen­tationes sese porrigat. Re itaque maturo examini subiecta, auditisque votis virorum in Sacra Theologia, et in ecclesiastica quoque Archaeologia praestantium, Sacra Rituum Congregatio, referente subscripto Cardinali eidem Pi-aefecto, in Ordinariis Comitiis, subsignata die ad Vaticanum habitis, respondendum censuit : „Imagines virorum ac mulierum qui cum fama sanctitatis decesserunt, sed nondum Beatificatio- nis aut Canonicationis honores consecuti sunt, neque altaribus utcumque imponi posse, neque extra altaria depingi cum aureolis, radiis, aliisve sanctitatis signis; posse tamen eorum imagines, vel gesta ac facta in parietibus Ecclesiae, seu in vitris colo­ratis exhiberi, dummodo imagines illae neque aliquod cultus vel sanctitatis indicium praeseferant, neque quidquam profani aut ab Ecclesiae consuetudine alieni.“ Die 14 Augusti 1894. Facta postmodum Sanctissimo Domini Nostro Leoni Papae XIII. per me subscriptum Cardinalem Praefectum de praedictis relatione, idem Sanctissimus Domi­nus Noster Sacrae Congregationis sententiam l-atam habuit, confirmavit, et ita decreta, quae in contrai-ium facere videantm-, intelligi debere iussit. Die 27 iisdem mense et anno. t CAI. Card. ALOISI-MASELLA S. R. C. Praef. Aloisius Tripepi, Secretarius. III. Evulgato Generali Decreto super pidmariis et secundaxfiis festis, et eorum- dem catalogo, Dubium excitatum fuit in Sacrorum Rituum Congregatione, an prae­cedentia festis primariis super secundariis tributa, afficiat solum Duplicia pi*imae ei secundae classis et Duplicia maiora, an etiam Duplicia minora et Semiduplicia r Itaque in Ordinai-iis Comitiis, subsignata die ad Vaticanum habitis, subscriptus Car­dinalis eidem S. Congregationi Praefectus sequens proposuit Dubium : An distinctio inter Primaria et Secundaria Festa, vi Decreti Generalis diei 2 Iulii 1898, sola respi- ciat Duplicia primae et secundae classis, ac Duplicia maiora; vel etiam Duplicia minoro ac Semiduplicia, tam in occursu, quam in concursu, et in repositione ? Et Sacra Congregatio, omnibus mature perpensis, respondendum censuit: Nr. 4786. De imaginibus famulorum Dei, in eccle­siis quomodo pingendis. 1 1 Nr. 4787. Interpretatio Decreti de festis prima­riis et secun- ; dariis. ) i t

Next

/
Thumbnails
Contents