Circulares litterae dioecesanae anno 1894. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XI.

128 Quod Mariae praesidium orando quaerimus, hoc sane, tamquam in funda­mento, in munere nititur conciliandae nobis divinae gratiae, quo ipsa continenter fungitur apud Deum, dignitate et meritis acceptissima, longeque Caelitibus sanctis omnibus potentia antecellens. Hoc vero munus in nullo fortasse orandi modo tam patet expressum quam in Rosario ; in quo partes quae fuerunt Virginis ad salutem hominum procurandam sic recurrunt, quasi praesenti effectu explicatae : in quod habet eximium pietatis emolumentum, sive sacris mysteriis ad contemplandum succe­dentibus, sive precibus ore pio iterandis. — Principio coram sunt gavdii mysteria. Filius enim Dei aeternus sese inclinat ad homines, homo factus ; assentiente vero Maria et concipiente de Spiritu sancto. Tum Ioannes materno in utero sanctificatur charismate insigni, lectisque donis ad vias Domini parandas instruitur ; haec tamen contingunt ex salutatione Mariae, cognatam divino afflatu visentis. In lucem tandem editur Christus, expectatio gentium, ex Virgine editur; eiusque ad incunabula pastores et magi, primitiae fidei, pie festinantes, Infantem inveniunt cum Maria Matre eius. Qui deinde, ut semet hostiam Deo Patri ritu publico tradat, vult ipse in templmn afferri ; ministerio autem Matris ibi sistitur Domino. Eadem, in arcana Pueri amis­sione, ipsum anxia sollicitudine quaeritat reperitque ingenti gaudio. — Neque aliter loquuntur doloris mysteria. In Gethsemani horto, ubi Iesus pavet maeretque ad mortem, et in praetorio, ubi flagris caeditur, spinea corona compungitur, supplicio multatur, abest ea quidem Maria, talia vero iamdiu habet cognita et perspecta. Quum enim se Deo vel ancillam ad matris officium exhibuit vel totam cum Filio in templo devovit, utroque ex facto iam tum consors cum eo extitit laboriosae pro humano genere expiationis: ex quo etiam, in acerbissimis Filii angoribus et cruciamentis, maxime animo condoluisse dubitandum non est. Ceterum, praesente ipsa et spectante, divinum illud sacrificium erat conficiendum, cui victimam de se generosa aluerat ; quod in eisdem mysteriis postremum flebiliusque obversatur : stabat iuxta Crucem Iesu Maria Mater eius, quae tacta in nos caritate immensa ut susciperet filios, Filium ipsa suum ultro obtulit iustitiae divinae, cum eo commoriens corde, doloris gladio tansfixa. — In mysteriis denique gloriae quae consequuntur, idem magnae Virginis benignissimum munus confirmatur, re ipsa uberius. Gloriam Filii de morte trium­phantis in tacita delibat laetitia: sedes autem superas repetentem materno affectu prosequitur ; at, caelo digna, detinetur in terris, exorientis Ecclesiae solatrix optima et magistra, quae profundissimam divinae sapientiae, ultra quam credi valeat, penetravit abyssum!) Quoniam vero humanae redemptionis sacramentum non ante perfectum ei’it quam promissus a Christo Spiritus Sanctus advenerit, ipsam idcirco in memori Cenaculo contemplamur, ubi simul cum Apostolis pro eisque postulans inenarrabili gemitu, eiusdem Paracliti amplitudinem maturat Ecclesiae, supremum Christi donum, thesaurum nullo tempore defecturum. Sed cumulato perpetuoque munere causam nostram exoratura est, ad saeculum immortale progressa. Scilicet ex lacrimosa valle in civitatem sanctam Ierusalem evectam suspicimus, choris circumfusis angelicis: colimusque in Sanctorum gloria sublimem, quae stellanti diademate a Filio Deo aucta, apud ipsum sedet regina et domina universorum. — Haec omnia, Venerabiles ') S. Bernardus, de XII. praerogativ. B. M. V. n. 3.

Next

/
Thumbnails
Contents