Circulares litterae dioecesanae anno 1894. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

IX.

Ill Liturgiáé partibus eruditissimi viri cum plurima commendatione disputare et inquirere consueverunt; nihilominus eam tantum uti authenticam Gregoriani cantus formam atque legitimam hodie habendam esse, quae, juxta Tridentinas sanctiones, a Paulo V. Pio IX. sa. me. et Sanctissimo Domino Nostro Leone XIII. atque a Sacra Rituum Congrega­tione, juxta Editionem nuper adornatam, rata habita est et confirmata, utpote quae unice eam cantus rationem contineat, qua Romana utitur Ecclesia. Quocira de hac authentici- tate et legitimitate, inter eos, qui Sedis Apostolicae auctoritati sincere obsequuntur, nec dubitandum neque amplius disquirendum esse.11 Attamen postremis hisce annis, diversas ob causas, pristinae difficultates iterum interponi, reeentesque immo concertationes instaurari visae sunt, quae vel ipsam quum hujus Editionis tum cantus in ea contenti genuinitatem aut infirmare aut penitus impetere aggrederentur. Neqne etiam defuere qui ex desiderio, quo Pius IX. et Leo XIII., Pontifices Maximi, ecclesiastici cantus uniformitatem summopere commendatam habuerunt, alios quoscumque cantus, in Ecclesiis peculiaribus jampridem adhibitos, omnino vetari inferrent. Ad haec dubia satius enucleanda, omnesque in posterum ambiguitates arcendas, Sanctitas Sua judicium hac de re deferendum con­stituit Congregationi Ordinariae omnium Patrum Cardinalium Sacris tuendis Ritibus Praepositorum, qui, in coetibus ad diem 7. et 12. Junii nuper elapsi convocatis, resumptis omnibus ad rem pertinentibus alliisque mox exhibitis mature perpensis, unanimi responderunt sententia: ,,Servandas esse dispositiones su. me. Pii IX. in Brevi „Qui choricis11 diei 30. Maji 1873.; Sanctissimi Domini Nostri Leonis Papae XIII. in Brevi „Sacrorum Concentuum“ diei 15. Novembris 1878.; ac S. R. C. in Decreto diei 26. Aprilis 1883.“ — Quod autem ad libertatem attinet, qua Ecclesiae peculiares cantum legitime invectum et adhuc adhibitum possint retinere, Sacra eadem Con­gregatio decretum illud iterandum atque inculcandum statuit, quo, in coetu die 10. Aprilis an. 1882. habito, plurimum hortabatur omnes locorum Ordinarios aliosque ecclesiastici cantus cultores, ut Editionem praefatam in Sacra Liturgia, ad cantus uniformitatem servandam, adoptare curarent, quamvis illam, juxta prudentissimam Sedis Apostolicae agendi rationem, singulis Ecclesiis non imponeret. Facta autem de his omnibus per infrascriptum S. R. C. Praefectum San­ctissimo Domino Nostro Leoni XIII. fideli relatione Sanctitas Sua Decretum Sacrae Congregationis ratum habuit, confirmavit, et publici juris fieri mandavit die 7. Julii anno 1894. Cajetanus Card. Aloisi-Masella, S. R. C. Praefectus. L. f S. Aloisius Tripepi, S. R. C. Secretarius. 15391. 1891. JVTcts oLcut. r/ 0 Felsége a király nevében, a m. kir. pénzügyi közig, bíróság a brezovai róm. kath. templom-pénztárnak jogilleték ügyét, melyben a szeniczi m. k. adóhiva­talnál, terhére 1889. évi Aslc. 1891/c. t. sz. a. előirt 66 frt hagyatéki illeték törlése iránt beadott fellebbezését a nyitrai m. kir. pénzügyigazgatóság 1891. évi augusztus hó 1. napján 26962. sz. a. kelt végzésével elintézte és azt elutasította, ügyfél újabb 4407. sz. A templomok a reájuk szállott törvé­nyes örök­részre nézve illetékmentes­séget élveznek.

Next

/
Thumbnails
Contents