Circulares litterae dioecesanae anno 1894. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
IX.
109 IX. DECRETUM. Quod S. Augustinus ceterique Patres saepe-numero docuerunt de cantus ecclesiastici decore et utilitate, ut, per oblectamenta aurium, infirmior animus in affectum pietatis assurgat ;*) id Romanorum Pontificum auctoritas sibi integre eximieque perficiendum semper attribuit. — Quapropter in hoc Catholicae Liturgiáé munus ita Gregorius cognomine Magnus curas ac studia contulit, ut vel ipsam appellationem ab eo sacri concentus sint mutuati. Alii vero, processu temporum, Pontifices, quum nescii non essent quantum hujus rei partem sibi divini cultus vindicaret dignitas, immortalis decessoris sui vestigiis insistentes, Gregorianum cantum non modo ad receptam, eandemque probatissimam, numeri formam revocandum, sed etiam ad aptiorem melioremque exemplaris rationem exigendum indesinenter curarunt. Praesertim, post Tridentinae Synodi vota et sanctiones, atque Missalis Romani diligentissime exarati emendationem, Pii V. praecepto et auctoritate peractam, de promovendo litur- gico cantu magis in dies assidua excelluit solertia Gregorii XIII., Pauli V. ac caete- rorum, qui, ad incolume Liturgiáé decus tuendum, nihil potius et antiquius habuerunt, quam ut rituum uniformitati, sacrorum etiam concentuum uniformitas ubique responderet. Qua in re illud Apostolicae Sedis sollicitudinem juvit praecipue, quod ipsi curae fuerit Graduale, accurate recognitum et ad simpliciores modos reductum, Joanni Petro Aloisio Praenestino elaborate praeclareque adornandum committere. Nam mandatum, ut erat dignum homine officii sui perstudioso, docte ille complevit; et celeberrimi magistri praestare valuit industria, ut, juxta prudentissimas normas, servatis- que genuinis characteribus, liturgici concentus reformatio jure conficeretur. Opus tanti momenti illustres Petri Aloisii Praenestini discipuli, insigne ejus magisterium et documenta secuti, typis Mediceis Romae excudendum, Pontificum voluntate, susceperunt. — Incoepta tamen hujusmodi experimenta et conatus non nisi aetati huic demum nostrae absolvere est concessum. Quum enim sa. me. Pius IX. liturgici cantus unitatem feliciter inducere quam maxime in votis haberet, a S. R. C. assignandam, ejusdemque ductu et auspiciis muniendam, peculiarem virorum Gregoriani cantus laude praestantium Commissionem in Urbe instituit; ejusque examini editionem subjecit, qua denuo in lucem evulgaretur Gx’aduale Romanum, typis olim Mediceis impressum et Apostolicis Pauli V. Litteris approbatum. Hanc dein editionem saluberrimo opere absolutam, parique studio et opportunis inductis emendationibus, ad Nr. 4384. S. E. C. commendat studium optat- que cantus liturgici uniformitatem ; libros item editionis typicae cantum genuinum continere decernit eosque contra ad- gressores defendit. *) Confess. L. x, c. 33, n. 3. 18