Circulares litterae dioecesanae anno 1893. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Vaszary principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

XI.

96 nonnulla constituit, eaque, Pio PP. IX fel. rec. approbante, edi et Ordinariis nota fieri curavit ut ab omnibus servarentur. Propositis namque inter alia sequentibus dubiis: „I. an turpe mercimonium sapiat, ideoque improbanda et poenis etiam eccle­siasticis, si opus fuerit, coercenda sit ab Episcopis eorum bibliopolarum vel merca­torum agendi ratio, qui adhibitis publicis invitamentis et praemiis, vel alio quocum­que modo missarum eleemosynas colligunt, et sacerdotibus, quibus eas celebrandas committunt, non pecuniam, sed libros aliasve merces rependunt: „II. an haec agendi ratio ideo cohonestari valeat, vel quia, nulla facta im­minutione, tot Missae a memoratis collectoribus celebrandae committuntur, quot col­lectis eleemosynis respondeant, vel quia per eam pauperibus sacerdotibus eleemosy­nis missarum carentibus subvenitur: „III. an huiusmodi eleemosynarum collectiones et erogationes tunc etiam im­probandae et coercendae, ut supra, sint ab Episcopis, (piando lucrum, quod ex mercium cum eleemosynis permutatione hauritur, non in proprium colligentium commodum, sed in piarum institutionum et bonorum operum usum vel incrementum impenditur: „IV. an turpi mercimonio concurrant, ideoque improbandi atque etiam coer­cendi, ut supra, sint ii, qui acceptas a fidelibus vel locis piis eleemosynas missarum tradunt bibliopolis, mercatoribus, aliisque earum collectoribus, sive recipiant, sive non recipiant quidquam ab iisdem praemii nomine: „V. an turpi mercimonio concurrant, ideoque improbandi et coercendi, ut supra, sint ii, qui a dictis bibliopolis, et mercatoribus recipiunt pro missis celebrandis libros aliasve merces, liarum pretio sive imminuto sive integro: „VI. an liceat Episcopis sine speciali S. Sedis venia ex eleemosynis missa­rum, quas fideles celebrioribus Sanctuariis tradere solent, aliquid detrahere, ut eorum decori et ornamento consulatur, quando praesertim ea propriis reditibus careant:“ in peculiari conventu anni 1874. S. C. resolvit : „Ad I. Affirmative. „Ad II. Negative. „Ad III. IV. et V. Affirmative. „Ad VI. Negative, nisi de consensu oblatorum." Sed cum postremis hisce annis constiterit, salutares huiusmodi dispositiones ignorantia aut malitia saepius neglectas fuisse, et abusus hac in re valde lateque in­valuisse, Emmi Patres S. C. Tridentini interpretes ac vindices, rebus omnibus in du­plici generali conventu mature perpensis, officii sui esse duxerunt, quod pridem de- cretum erat in memoriam plenamque observantiam denuo apud omnes revocare, et opportuna insuper sanctione munire. Praesenti itaque decreto statuunt, ut in posterum si quis ex sacerdotali or­dine contra emmciata decreta deliquerit, suspensioni a divinis S. Sedi reservatae et ipso facto incurrendae obnoxius sit: clericus autem sacerdotio nondum initiatus eidem suspensioni quoad susceptos ordines similiter subiaceat, et inhabilis praeterea fiat ad superiores ordines recipiendos: laici demum excommunicatione latae sententiae Epi- scopis reservata obstringantur. Praeterea cum experientia docuex-it, mala quae deplorantur ex eo potissimum originem viresque ducere, quod in quorumdam privatorum manus maior missarum

Next

/
Thumbnails
Contents