Circulares litterae dioecesanae anno 1893. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Vaszary principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
II.
8 Dominum, quia benignus et misericors est, ut gratia sua visitet nos in die tribulationis nostrae — ut levemus oculos in montem Dei, unde veniat auxilium nobis, mole adversitatum pressis, ut veniat auxilium Potestatibus saeculi ad comprimendos pacis publicae inimicos, veniat auxilium Ecclesiae Dei, quae constanter in Capite et membris gravem sustinet persecutionem! Sacrae quadragesimae tempus ideo potissimum dicitur tempus acceptabile, quia optimam praebet occasionem cum nostram, tum creditorum nobis fidelium salutem procurandi. Abstinentes enim a cibis carnalibus et aliis oblectamentis, eo ipso quod Ecclesiae mandata observant et per hoc spiritum obedientiae manifestant, faciliores et procliviores redduntur ad excipiendas doctrinas et instructiones Ecclesiae, quibus vitam suam conformant factis monstrantes se christianos et catholicos esse re, et non tantum nomine. Jejuuium enim purgat mentem, sublevat sensum, carnem spiritui subdit, concupiscentiae nebulas dissipat, libidinis ardores extinguit et charitatis lumen accendit. Quum autem fideli populo observantiam quadragesimalis jejunii commendabitis nolite et ipsi oblivisci verborum Principis Apostolorum, sed „sobrii estote et vigilate quia adversarius vester diabolus, tamquam leo rugiens circuit, quaerens quem devoret."1) Satagite itaque Venerabiles Fratres et Filii in Christo Dilectissimi, ut qua boni et zelosi pastores animarum vigiletis super grege vobis commisso omnesque vigilantis pastoris obligationes impleatis; quo enim iniquiora sunt tempora, pastores animarum eo vigilantiores esse oportet. Jamvero quis inficias ibit tempora nostra plena esse periculis et inimicis gregi fideli undique insidiantibus. Videmus enim impune disseminari doctrinas Deo ipsiusque Ecclesiae adversas, doctrinas principiis atbeismi imbutas. Cum moerore animi cernimus multos, qui christiano censentur nomine, ducere vitam, quae nomini huic maculam inurit, quave alii ad malum imitandum seducuntur. Accedunt libri aliaque scripta pestifero veneno plena, quae in magna copia in vulgus eduntur et in abditissimas jam etiam oras inferuntur edentes animarum stragem lacrymabilem. Tristes horum sequelae sunt damnabilis in rebus sanctissimis indifferen- tismus et caput suum in altum extollens irreligiositas; familiarum nexus turbati, ino- bedientes filii, laxata foederis conjugalis firmitas. Quo latius itaque serpit malum, eo intensior debet esse pastoris animarum vigilantia et sollicitudo ; innumeris oculis opus est, ut nihil illos lateat. Animarum pastores curam suam extendere debent ad juventutem et invigilare, Ut illa in timore Domini educetur. Vigilare porro debent, ut egressa e scholis juventus ulterius quoque praecepta Ecclesiae observet et secundum illa vivat. Curam suam impendant sponsis, ut in rebus fidei et morum bene instructi matrimonii sacramentum suscipiant et subin sancte servata fide conjugali cum hac fidem suam et religionem conservent, ne quod, proh dolor, haud raro fieri videmus a l) I. Petr. 5, 8.