Circulares litterae dioecesanae anno 1893. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Vaszary principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
VII.
61 b) EROGATIO : Contributio ....... Elocatio Capitalium industrial, sub Nr. 6. 7. 1017 fl. 96 xr. Percept, adductorum et Taxa Curatelae ab bis obveniens .... 10200 5? 99 In Bonificationes ...... 5700 55 — 55 Summa : 16917 fl. 96 xr. COMBINATIO : Perceptio efficit:..... 25296 fl. 32 xr. Erogatio autem: ...... 16917 96 55 Manentia Cassae : 8378 fl. 36 xr. In indemnisationes e fundo assecurationis dioecesanae anno currenti soluti sunt in specie: Alsóludány parochiae 1700 fl. — Csákócz scholae 400 fl. — Egegh scholae 600 fl. -—- Felsőattrak parochiae 800 fl. — Házasnénye scholae 400 fl. — Kisapáthi parochiae 800 fl. — Kisbáb parochiae 200 fl. — Tardos parochiae 800 fl. Strigonii, die 13-a Aprilis 1893. Insimul: 5700 fl. — xr. .Die 4-a currentis terris ademtus est Josephus Krotky, Abbas S. Margarethae de Béla, E. M. S. Canonicus, Cathedralis in Castro Strigoniensi parochus, Altariae ad Annunc. B. M. V. Rector, Oppidi Érsekújvár civis ad honores, anno aetatis 72. sacerdotii 48. Finem vitae eius non morbus specialis, sed debilitas senii, sat tempestive ingravescentis, acceleravit. Erat acceptus omnibus, quiqumque illum noverunt, praesertim autem pauperibus, in quorum sinum omnes suas facultates recondebat, quosve haeredes substantiae suae esse vita functus nolens, fecit compossessores vita adhuc durante. Singulariter mansuetus in vita sociali, erat fervidus et zelosus in domo Dei, praecipue autem in ambone stricte exequens mandatum Apostoli: ,,increpa illos dure, ut sani sint in fide, non intendentes . . . fabulis et man datis hominum, aversantium se .a veritate/'1) Quanta aestimatione gavisus fuerit apud homines, manifestum factum est in illa copiosa imo immensa turma populi non tantum Strigoniensis, sed ex aliis quoque civitatibus congregati, qui cineres eius ad tumulum comitabatur. Hac eadem illum etiam coram coelitibus perfruiturum esse aestimatione, sperare nos sinit praeter beneficentiam vita eius omnino integra et vere sacerdotalis. Dominica Palmarum ultimam habuit ad fideles concionem et interfuit ss. exercitiis cum Capitulo et Clero seniori civitatis Strigoniensis asservatis, in coena Domini medio ministerii mei Sanctissimo Domini Corpore refectus. Die superius memorata mature surgens vehementi tussi fuit oppressus adeo ut priusquam vocatus medicus advenisset, repente extinctus Nr. 2373. Josephus Krotky E- M. S. Canonicus mortuus est. *) Epist. ad Titum I. 13 et 14.