Circulares litterae dioecesanae anno 1893. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Vaszary principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
VI.
45 VI. Venerabiles et Dilectissimi in Christo Fratres! E publicis ephemeridibus sine dubio iam intellexistis, quam nefandum scelus patraverit hesterna die, tempore meridiano in palatio primatiali Budapestiensi vir perditissimus, ad modum sicarii aggrediendo Eminentissi- mum ac Rssimum Dominum Cardinalem Claudium Vaszary, Principem Primatem, Archi-Episcopum nostrum benignissimum, Patrem charissimum et dilectissimum. Quodsi secretarius non adfuisset, facile successisset scelesto aggressori extinguere vitam Archi-Praesulis, quem Clerus et fidelis populus tantopere adamavit. Lethalia vulnera, quae ab aggressore reportavit secretarius, et ob quae vita huius inter sacrum et saxum constituta est, salvarunt vitam Archi-Praesulis. Qui itaque, prout persuasum mihi est, iam et hucusque gratias egistis Deo, quod vitam servaverit Archi-Episcopi, Patris nostri, certe e proprio quoque voto emanatam cernetis dispositionem de celebranda solemni per totam Archi-Dioecesim gratiarum actione. Hac de causa dispono, ut in tota Archi-Dioecesi, in omnibus Ecclesiis, et quidem Cathedrali et Metropolitana Strigoniensi, Ecclesiis porro Collegiatis, subin parochialibus et regularibus, die a Vobis libere eligenda, sed cum fideli populo praevie communicanda, solemnes gratiarum actiones celebrentur et quidem praemisso hymno Ambrosiano decantetur sacrum so- lemne cum oratione pro Archi-Episcopo, ut pretiosissimam illius vitam divina providentia in bonum Archi-Dioeceseos imo totius Ecclesiae porro quoque conservare dignetur. Datum Strigonii, die 11-a Aprilis 1893. Stephanus Majer m. P. Nr. 2360. Solemnes gratiarum actiones pro servata Archi- Episcopi vita celebrandae. Vicarius Generalis.