Circulares litterae dioecesanae anno 1893. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Vaszary principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
I.
4 Nr. 133. Litterae officiosae Strigo- nium mittantur. Nr. 134. Examinum prosy nodalium et approbato- riorum termini. Nr. 135. Rescriptum ministeriale de mappis comitatuum. insignia, quae in Ecclesiam et civilem societatem sapientissimus Pontifex sibi merita adiunxit, omnimo poscunt, ut grati et fideles catholicorum animi erga supremum Ducem, vel agmini adverso, eo amplius patescant. Quoniam vero isthinc frequenter fortasse ad Urbem anno proximo erunt peregre adventuri, ideo exopto ab Amplitudine Tua, ut quidquid a Nobis (me revera cum Coetu optime de re merito habeas coniunctissimum) exigendum putes, quod ad sacras peregrinationes tempestive aggrediendas, perficiendasque feliciter spectet, Nos ipsos de hisce similibusque rebus roges liberrime et consulas. Collatis omnes propositis viribusque adlaboramus, ut quem memorabilem exitum, favente Deo, quinquagenaria sacerdotii celebritas communi Parenti attulit, eundem afferat atque cumulet episcopatus celebritas optatissima. Quod propitio Dei numine impetraturos esse confidimus, dum Tibi fausta omnia ex animo adprecamur. Amplitudini Tuae, Romae, XI. cal. decembres anno MDCCCLNXXXII, anniversaria die Praesentationis Deiparae, addictissimus uti frater Budapestini, die 5-a Januarii 1893. Lucidus Maria Cardinalis Parocchi. Praesentibus Dominos Curatos aliosque causas officiosas pro pertractatione ad me mittentes provoco, ut omnes similis tenoris et argumenti litteras Strigonium in centrum officii Archi-Dioecesani mittant, unde quidcuuque necessarium fuerit, post me alibi fors commorantem expedietur. Budapestini, die 5-a Januarii 1893. Examen prosynodale hoc etiam anno binis instituetur vicibus et quidem de vere 16-a et 17-a Maii, et autumno 12-a et 13-a Septembris. Examen hoc subituri suam hanc intentionem officio Archi-Dioecesano praevie significent. Eadem duplici occasione asservabitur etiam examen approbatorium professorum doctrinae religionis in scholis mediis applicandorum, cui illi solummodo subjicientur, qui praevium Ordinariatus indultum obtinuerunt. Strigonii, die 7-a Januarii 1893. A VALLÁS- ÉS KÖZOKTATÁSI MAGY. KIR. MINISTERIAL. 27.015 szám. A lakóhely és megye ismertetése az összes elemi népiskolák tanterveiben mint a tulajdonképpeni földrajzi oktatás elsó' foka eló' lévén irva ezen tantárgy helyes és sikeres tanítását biztosítandó, már hivatali eló'döm gondoskodott arról, hogy a Posner K. L. és fia térképészeti intézete Budapesten fokozatosan állítsa eló' az egyes vármegyék nagy arányú iskolai fali térképeit.