Circulares litterae dioecesanae anno 1893. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Vaszary principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

XX.

225 Relate ad has Pastorales Literas dispono et ordino: 1. Ut proximo Epiphaniae Domini festo idest 6. Januarii anni 1894. in omnibus et singulis huius Archi-Dioecesis Ecclesiis, in quibus divina peraguntur, Populo ad concionem congregato ex sacro praelegantur ambone. 2. Ut — in quantum adjuncta permittunt — Dominicis festum Epiphaniae excipientibus earum tenor sermonibus ad auditorum captum accommodatis explicetur fusiusque exponatur, quatenus malis, quibus jam premimur intellectis, — mediis, quae ea minuant cognitis: omnes et singuli Fideles cum suis uniti Pastoribus vires applicent ad haec adhibenda, illa propulsanda et taliter ad pericula, quae imminent majora, praecavenda. Sic tamen sacer animo moderabitur orator, sicque verbis temperabit, ne fervor proprium pectus, oratio aliena pectora indecoro pulset tumultu. 3. Ut vero zelus Vester certum et optatum adducat effectum; ut bonus, — quem dat Pater coelestis petentibus se, reviviscat et vigeat in omnibus spiritus: quoties in Festis vel Dominicis hae Literae in Ecclesiis tractantur, toties in pomeridiana devotione Augustissimum Sacramentum in Ostensorio, ritu expositionis servato, exponatur; coram Eo alternatim cum Fidelibus Litaniae 00. Sanctorum cum adnexis quattuor primis et sexta, precibus voce supplici dicantur, subin in cantu adjungatur vel: „Hallgasd meg, hallgasd meg, hallgasd meg Uram könyörgésünket etc.“ vei „Ah, hol vagy magyarok tündöklő csillaga“ — de Sto Stephano; — demum ritu in Ecclesia sueto Sanctissimum Sacramentum reponatur. Datum Strigonii, 23. Dec. 1893. Claudius Franciscus Cardinalis Yaszary m. p. Archi-Episcopus.

Next

/
Thumbnails
Contents