Circulares litterae dioecesanae anno 1893. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Vaszary principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

IV.

21 IV. Piae Consociationis Sacrae Familiae Regillae. I. Finis. — In brevi Apostolico Neminem fugit, a SSmo D. N. Leone PP. XIII., die 14. mensis Iunii 1892. pro universo terrarum orbe promulgato, habetur, Piae Consociationi a S. Familia id esse propositum: „Familias Christianas arctiori pietatis nexu sacrae Familiae devincire, vel potius omnino devovere, eo etiam consilio, uti scilicet Iesu, Maria, Ioseph familias sibi deditas tamquam rem propriam tueantur et foveant“ ; quare omnes, quicumque ad eam pertinent societatem, oportere contendere ut „inter se colligatis fide menti­bus, caritate voluntatibus, in amore Dei atque hominum, vitam ad propositum exi­gant exemplar.“ — Ad haec facilius certiusque assequenda, Cardinalis vice sacra Urbis antistes, ab Ipso Pontifice Maximo Leone XIII. Consociationis universae Prae­ses electus datusque Patronus, audito coetu a consiliis, haec quae sequuntur servanda decrevit. II. Adimplendia munera. — a) Cardinalis Praesidis erit, coetus virorum a consiliis, quando Ipsi opportunum videbitur, indicere eisque praeesse, litteras a_d Epi­scopos dioecesanos, pro suis quemque negotiis, itemque paginas aggregationis atquei eiusmodi alia subscribere. Eiusdem erit parochiarum numerum ac familiarum deci­pere, quae per varias orbis regiones in Piae Consociationis album fuerint adscriptae. Sacris coetibus ac religionis solemnibus, quae a Pia Consociatione celebrari in urbe contigerit, vel Ipse praeerit, vel alius ab Eo sufficiendus antistes. Sui denique mune­ris erit, de omnibus, quae piam hanc Societatem spectent, per consiliarios suos edo­ceri, praesertim in iis, quae ab his possent ex officio fieri, vel quae aliquam difficul­tatem praeseferré videantur. b) Trium (quorum alter est a secretis pro tempore S. Rituum Congregatio­nis), quos Cardinales Praeses sibi adscivit, urbanorum Antistitum erit diligenter con­ventibus interessé, suam sententiam dicere, significare Praesidi si quid noverint Piae Societati profuturum, in omnia, quae ad huius bonum referantur, sedulo incumbere. His accedit Sacerdos, qui fungatur munere Secretarii Piae Societatis, ad id electus a Cardinali Praeside. Huic curae erit, graviora, quae in conventibus occur­rant pertractanda negotia, adnotare; quae ad rei incrementum collatura duxerit, pro­ponere; scriptis edendis a Pia Consociatione vigilem navare operam; de omnibus ac singulis communicare cum Praeside, ut et necessaria adprobatione et duplici sub­scriptione muniantur. Porro Sacerdos a secretis adsciscere sibi in auxilium poterit alium Presby­terum, a Praeside adprobandum qui Secretarii vices adimpleat. Ad eum itaque per­tinebit dandas ad Episcopos aliosve litteras exarare eorumque epistolis rescribere, Nr. 1756. Piae consocia­tionis sacrae familiae regu­lae.

Next

/
Thumbnails
Contents