Circulares litterae dioecesanae anno 1893. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Vaszary principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

XIX.

195 VENERABILIBVS FRATRIBVS PATRIARCHIS PRIMATIBVS ARCHIEPISCOPIS ET EPISCOPIS VNIVERSIS CATHOLICI ORBIS GRATIAM ET COMMVNIONEM CVM APOSTOLICA SEDE HABENTIRVS LEO PP. XIII. VENERABILES FRATRES SALVTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM Providentissimus Deus, qui humanum genus, admirabili caritatis consilio, ad consortium naturae divinae principio evexit, dein a communi labe exitioque eductum, in pristinam dignitatem restituit, hoc eidem propterea contulit singulare praesidium, ut arcana divinitatis, sapientiae, misericordiae suae supernaturali via patefaceret. Licet enim in divina revelatione res quoque comprehendantur quae humanae rationi inaccessae non sunt, ideo hominibus revelatae, ut ab omnibus expedite, firma certitudine et nullo admixto errore cognosci possint, non liac tamen de causa revelatio absolute necessaria dicenda est, sed quia Deus ex infinita bonitate sua ordinavit hominem ad finem super- naturalemd) Quae super natur alis revelatio, secundum universalis Ecclesiae fidem, continetur tum in sine scripto traditionibus, tum etiam in libris scriptis, qui appellantur sacri et canonici, eo quod Spiritu Sancto inspirante conscripti, Deum habent auctorem, atque ut tales ipsi Ecclesiae traditi sunt.2) Hoc sane de utriusque Testamenti libris perpetuo tenuit palamque professa est Ecclesia: eaque cognita sunt gravissima veterum do­cumenta, quibus enuntiatur, Deum, prius per prophetas, deinde per seipsum, postea per apostolos locutum, etiam Sripturam condidisse, quae canonica nominatur,3) eam- demque esse oracula et eloquia divina,4) litteras esse, humano generi longe a patria peregrinanti a Patre caelesti datas et per auctores sacros transmissas.5) Iam, tanta quum sit praestantia et dignitas Scripturarum, ut Deo ipso auctore confectae, altissima eiusdem mysteria, consilia, opera complectantur, illud consequitur, eam quoque partem sacrae theologiae, quae in eisdem divinis Libris tuendis interpretandisque versatur, excellentiae et utilitatis esse quam maximae. — Nos igitur, quemadmodum alia quae­dam disciplinarum genera, quippe quae ad incrementa divinae gloriae humanaeque salutis valere plurimum posse viderentur, crebris epistolis et cohortationibus provehenda, non sine fructu, Deo adiutore, curavimus, ita nobilissimum hoc sacrarum Litterarum studium excitare et commendare, atque etiam ad temporum necessitates congruentius *) *) Cone. Vat. sess. Ill, cap. II, de revel. — 2) Ibid. — n) S. Aug. de civ. Dei XI, S. — 4) S. Clem. Rom. I ad Cor. 45; S. Polycarp ad Phil. 7; S. Iren. c. liaer. II, 28, 2. — °) S. Chrys. in Gen. hom. 2, 2; S. Aug. in Ps. XXX, sertu. 2, 1; S. Greg. M. ad Theod. ep. IV, 31. XIX. Nr. 6597. De studiis s. scripturae.

Next

/
Thumbnails
Contents