Circulares litterae dioecesanae anno 1893. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Vaszary principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

XVIII.

179 Will. Adventante sacro Adventus tempore non possum me collibere YV. Fratres ac Filii, quominus vestrum mihi alioquin notum et acceptum ad gravem dirigam obli­gationem zelum. Flaec, ad quam animum intendo, obligatio, sacerdotem cordatum agitat ecquidem semper, at Adventus tempore stimulis urget acutioribus, ut sibi fiat satis. Obligationem catechetice populum instituendi intelligo. Cum uncti ss. Ordinum oleo divinam perceperamus Unctionem seu Spiritum Sanctum, tunc, VV. Fratres et Filii pro hominibus Dei homines, Christi legati con­stituti ac deputati sumus, quatenus „praeiremus ante faciem Domini parare vias eius; ad dandam scientiam salutis plebi eius.1) Ideo, qui dum inter nos versaretur, proprio suo divino ad Apostolos dixerat ore: „Data est mihi omnis potestas in coelo, et in terra: euntes ergo docete omnes gentes, docentes eos servare omnia, quaecunque man­davi vobis“2), ille idem super nos eadem divinae missionis verba iteravit Eppalibus labiis cum nos in N. T. consecraret Sacerdotes. Ergo vi ss. quibus initiati e divite Jesu misericordia sumus, Ordinum, obli­gatio nobis est imposita gravis, qua populum curae nostrae concreditum ea edocere­mus mysteria, quae in sinu Patris condam abscondita novissime manifestata sunt mundo per Jesum Christum. Hanc, si temporum ratio unquam poposcit, executioni mandari, obligationem : moderni iniquum studium aevi, tristisque divinarum liumanarumque inter homines conditio rerum, impetu vehementi ac instantaneis urget calamitatibus. Ubique quippe locorum tam iam late et abunde, serpunt, melius, veritati magis accomode dicam, tam aperte, tanto cum fastu pomposoque iam ubique progre­diuntur passu omnigena vitiorum monstra, ut ea Christi Sacerdos videns consideran- sque summo compassionis ac commiserationis nequeat non tangi dolore. Yos VV. Fratres ac Filii una mecum illa vivitis tempora, quorum homines quales essent futuri, s. Paulus praesagivit ad Timotheum scribens: „Erunt homines seipsos amantes, cupidi, elati, superbi, blasphemi, parentibus non obedientes, ingrati, scelesti, sine affectione, sine pace, criminatores, incontinentes, immites, sine benigni­tate, proditores, protervi, tumidi, voluptatum amatores, attendentes spiritibus erroris, et doctrinis daemoniorum, in hypocrisi loquentium mendacium et cauteriatam haben­tium suam conscientiam.“3) Hoc nostro tempore huiusmodi homines non amplius solos inter urbicolas, aut inter semper discentes et nunquam ad scientiam veritatis pervenientes; — non amplius solos inter eos, qui civilitatis ac culturae falsarum uti­Nr. 6421 Catechetica populi institu tio tempore Adventus. ») Lue. I. 76, 77. — 2) Mat. XXVIII. 19, 20. — s) II. Tim. III. 1 et sequ. I. Tim. IV. 1, 2.

Next

/
Thumbnails
Contents