Circulares litterae dioecesanae anno 1893. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Vaszary principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

XVII.

Cum anno praeterlapso tam ob amplam liuius Archi-Dioecesis extensionem, quam magis ob hoc imprimis tempore accumulata negotia, quae Arehi-Episcopo Strigoniensi ac Regni Hungáriáé Primati incumbunt plurima et gravissima, novam Yicariatuum huius Archi-Dioecesis coordinationem constituissemus: Vicarium Nostrum et Causarum Auditorem Generalem Strigoniensem Illustrissimum ac Reverendissimum Dominum Stephanum Majer, el. Episcopum Stagnensem, E. M. S. Praepositum Majorem et Canonicum etc. etc. nominavimus. Nuperrime Vir hic illustris, a munere et onere quae tanta cum sui impensione gerebat, ob longum, quo iam premitur, morbum datis ad Nos supplicibus litteris relevari petiit Nosque petitioni eius justae sane ac aequae, etsi inviti careamus tam exprobato adjutore, annuimus et resignationem acceptavimus. Hac ratione sedes Vicarii Nostri Generalis Strigoniensis vacans est reddita. Unde in id intentos Nos esse oportuit, ut Virum alium deligeremus, qui dignus ei, qui digne praecessit, sufficeretur. Nos igitur intra Nos illas qualitates considerantes, qui­bus pollere debet, qui in administratione crediti Nobis Archi-Episcopatus partem sollicitudinis in se assumendo, pondus quo ultra vires premimur, alleviet: ad Vestram Venerabilem Fraternitatem intendimus cogitationem Nostram, utpote quae singularia suae fidelitatis, probitatis, prudentiae, scientiae Nobis dedit documenta; quaeve qua Vicarius Archi-Episcopalis Tirnaviensis hucusque optima iam collegit merita, quibus praedecessori Nostro, Nobis, universoque Archi-Dioecesis clero semet gratam et acceptam fecit. Eapropter vigore praesentium Fraternitatem Vestram Venerabilem Vicarium Nostrum et Causarum Auditorem Generalem Strigoniensem nominamus, constituimus, deputamus cum omnibus eius juribus et facultatibus, prout harum et illorum ambi­tum in Decreto Nostro die 12-a Februarii et 23. Decembris 1892; exarato atque Litteris Circularibus eiusdem anni sub NN. 870 et 6890 inserto, definivimus et cir­cumscripsimus. Volumus autem, ut Venerabilem Fraternitatem Vestram qua Vicarium Nostrum at Causarum Auditorem Generalem omnes jurisdictioni Nostrae subjecti recognoscant, respiciant, atque ut par est Eidem obediant. In quorum fidem dedimus has subscriptione et sigillo Nostris munitas litte­ras. Datum Budapestini die 24. Octobris 1893. Claudius m. p. ad ben. mandatum: Samuel Hetyey m. p. Cancellariae Director. Venerabili Fratri Reverendissimo Domino Francisco Szilányi Abbati, Archi- Diacono Nitriensi, E. M. S. Canonico etc. etc. Postquam Frater Noster Venerabilis Illustrissimus ac Reverendissimus Domi­nus Josephus Boltizár, Episcopus Mylasensis et Vicarius Noster adusque Tirnaviensis per Nos Vicarius Noster et Causarum Auditor Generalis Strigoniensis nominatus constitus ac deputatus est, translatione hac sedes Vicarii Nostri Tirnaviensis in vacantiam recidit. In id igitur intentos Nos esse oportuit, ut Virum alium, qui sedi Nostrae vicariae praeficeretur, dignum deligeremus. Nos ergo intra Nos illas consi­derantes qualitates, quibus pollere debet, qui in administratione crediti Nobis Archi- Episcopatus partem sollicitudinis in se assumendo, pondus quo ultra vires premimur, alleviet: cogitationem Nostram in Venerabilem Fraternitatem Vestram intendimus, quae toto suae sacerdotalis vitae tempore infucata in Deum pietate, illibata morum 172

Next

/
Thumbnails
Contents