Circulares litterae dioecesanae anno 1893. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Vaszary principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
III.
18 23. Octobris ritu duplici 1-ae classis cum Octava eo vel magis, quia hucusque externa quadam solemnitate hac die celebrabatur? Dubium 4-urn, In Archidioecesi Strigoniensi et aliis nonnullis Hungáriáé Dioecesibus die 26. Novembris ritu duplici recitabatur hucusque officium Ss. Reliquiarum, quae in Metropolitana respective Cathedrali et aliis per Dioecesim Ecclesiis asservantur. Jam vero ab anno sequenti dies haec minime est libera amplius, sed S. Silvestro Abb. propria, et ideo quaeritur: 1. Utrum Officium Ss. Reliquiarum quod est duplex, cedere debeat festo S. Silvestri Abb. aeque duplici, et si affirmative, 2. an Officio Ss. Reliquiarum assignari possit alia dies, quae adhuc in Calendario est libera ex. gr. 25. Octobris prout aliis in Dioecesibus, et si iterum affirmative, quaeritur 3. utrum pro festo Ss. Reliquiarum assignari possit Dominica IV. Octobris prout in Breviario et Missali Romano pro aliquibus locis habetur, etiamsi in ea aliud festum duplex occurrat, quo in casu secundum rubricas de duplici hoc simplificato fieret commemoratio ante Dominicam ? Dubium 5-um. Si festum Patrocinii B. M. V. Dom. III. Novembris affixum, impediatur Octava Omnium Sanctorum vel alio festo altioris ritus, potestne sine speciali indultu transferri, vel potius debeat iuxta alias Decreta omitti? Dubium 6-um. Cum S. R. C. novissimo Decreto diei 17. Maji 1890. Plurium Dioecesium, prohibuerit in benedictione aquae festo Epiphaniae Domini peragi solita, alium adhibere ritum, quam qui praescribitur in Rituali Romano pro facienda aqua benedicta, quaeritur utrum Decretum hoc omnes respiciat Dioeceses ita ut nullo modo amplius liceat usurpare formulam illam longissimam et Ecclesiae Graecae propriam, et si affirmative, an formula haec antiqua omnino expungi debeat ex Ritualibus ? Et eadem Sacra Congregatio ad Vaticanum subsignata die coadunata in Ordinariis Comitiis, exquisito prius voto alterius ex Apostolicarum Caeremoniarum Magistris scriptis pandito, praeloque cuso, ad relationem mei infrascripti Cardinalis Sacrae eidem Congregationi Praefecti atque in hac Causa Ponentis, omnibus accurate perpensis, rescribendum censuit: Ad Dubium I. Quad primam partem, Negative, quoad secundam, detur Decretum in una Montis Politioni 20. Maji 1890. Ad II. Transferatur in primam sequentem diem non impeditam. Ad III. Negative. Ad IV. Affirmative ad primam partem: ad secundam, affirmative ex privilegio, exceptis tamen Dominica I. Adventus, Vigilia Nativitatis Domini, festo Immaculatae Conceptionis ejusque Octava, diebus in quibus fit Officium infra Octavam ejusdem, Feria IV. quatuor Temporum, nec non festo Expectationis Partus. Ad V. Observentur in casu Rubricae. Ad VI. Affirmative. Ad VII. Affirmative et detur Decretum in Bergomen. 24. Novembris 1691. Ad VIII. Affirmative ad primam partem; Negative ad secundam. Ad IX. et X. Affirmative. Ad XI. Versiculi et oratio Deus qui nobis, sunt de praecepto: benedictio