Circulares litterae dioecesanae anno 1893. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Vaszary principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

XVI.

157 XVI. ENGOLISMENSIS. Sacrae Indulgentiarum Congregationi sequentia dubia dirimenda sunt proposita : I. In erigendis seu instituendis Confraternitatibus atque Indulgentiis iisdem communicandis, item in Confraternitatibus agregandis Clemens Pp. VIII. Constitutione „ Quaecumque“ plura praescripsit sub poena nullitatis. quorum observantiam saltem in substantialibus pius Pp. IX. Decr. 8. Ian. 1861. denuo constituit. Inter quae repe- ritur: Quod Confraternitatis aggregatio seu institutio fiat de consensu . . . Ordinarii et cum litteris testimonialibus eiusdem. Et formulae a Pio Pp. IX. traditae diserte aiunt: Confraternitatem ... de consensu loci Ordinarii, qui eiusdem Confraternitatis institutum pietatem ac religionem litteris, petentibus Nobis, nuper exhibitis commendavit.. . per praesentes erigimus . . . itemque Confraternitatem . . . attentis Episcopi seu Ordi­narii loci consensu et litteris testimonialibus, quibus eius institutum, pietas ac religio commendatur nostrae Archiconfraternitati adiungimus et aggregamus. Hinc quaeritur. a) An dicta conditio sufficienter impleatur quum Ordinarius loci litteras testimoniales in antecessum non dat, sed tantum in diplomate erectionis vel aggre­gationis sibi transmisso his verbis subscribit, vel etiam aequivalentibus „ Vidimus et consensimus“ seu Vidimus et executioni dari permisimus9 b) An saltem sufficiat Ordinarium suam subscriptionem apponere quum in diplomate erectionis ipsi transmisso a Supeifiore Ordinis non leguntur verba: erigimus, vel: facultatem concedimus erigendi, et dicta subscriptio actualem erectionem praecedit ? II. Cum saepe longe distet Archiconfraternitatis Moderator seu superior Ordinis Religiosi, factum est ut plerumque formula ab eis subscripta et sygillo munita in Cancellaria Episcopatuum vel in aliqua Ordinis domo in antecessum depo­natur, quibus suo tempore depositarius utitur ad erectionem vel aggregationem, nomen Rectoris datumque in formula apponens. Quaeritur igitur: An erectio vel aggregatio hoc modo peracta uti valida sit retinenda? III. Decreto Urbis et Orbis diei 8. Ian. 1861. facta est Ordinariis potestas Parochos pro tempore in Rectores, Moderatores etc. Confraternitatis nominandi: hinc quaeritur: An ex eodem Decreto potuerint Ordinarii nominare non solum Parochos Nr. 5633. ; Ex S. Congr. Indulgentia­rum de erec­tione confra- ternitatum et congregatio­num nec non ■ de modo reci- . piendi sodales ■ in easdem­i i

Next

/
Thumbnails
Contents