Circulares litterae dioecesanae anno 1893. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Vaszary principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

III.

16 mensis vel eas sequitur, debetne esse solemnis seu cantatata, vel potest etiam esse privata, ut in duplicibus, cum Gloria, oratione unica et Credo ad tramitem De­creti citati ? Dubium II. Si anniversarium consecrationis Episcopi Dioecesani quotannis impediatur festo Duplicis primae classis, quaeritur an Missam et Commemorationem dicti anniversarii tali in casu anticipare vel transferre liceat, quia secus semper et quotannis omitterentur ? Dubium III. Missa solemnis vel cantata de anniversario electionis seu crea­tionis Summi Pontificis regnantis, vel consecrationis Episcopi Dioecesani, debetne etiam extra ecclesiam cathedralem et collegiatam celebrari, praesertim supposito quod plures ibidem celebrentur missae? Dubium IV. Adest etiam in Hungária consuetudo, toto tempore Sacri Ad­ventus, quotidie sub aurora celebrandi Missas in honorem B. M. V. vulgo a populo Rorate dictas et frequentatas, quas cum S. R. C. die 1. Decembris 1742. (in una Ord. Carmel. Discalceat. Polon.) declaraverit haud posse celebrari in Dominicis, Eestisque primae et secundae classis, alias vero iam eadem S. Congregatio pluribus Dioecesibus (sic Archidioecesi Pragensi 17. Novembris 1864. nec non territorio nul­lius Archiabbatiae S. Martini in sacro monte Pannoniae 25. Maji 1871.) concesserit Missas easdem quotidie excepta Dominica I. Adventus et Vigilia Nativitatis Domini solemniter decantando celebrare, quaeritur, utrum Decreta haec habeant formam spe­cialis privilegii, et si affirmative, an praesupposito magno populi concursu, extendi haec gratia possit etiam ad alias Dioeceses, praesertim ad eas maiores ecclesias ubi duo adminus quotidie celebrant Sacerdotes, ita ut diebus Duplicibus 1-ae et 2-ae classis duae celebrentur Missae cantatae: una sub aurora Rorate dicta, et alia de die vel festo currente, quam sacri curiones applicare debent pro populo? Dubium V. In regionibus Hungáriáé, plurimae celebrantur ex inveterata consuetudine coram exposito Ss. Sacramento Missae solemnes, in quibus, nescitur quanam ex causa, ut plurimum omitti solet pacis osculum, hinc quaeritur an hic usus sustineri possit, vel potius servandae etiam in casu rubricae? Dubium VI. Rubricam Missalis (Tit. VI. n. 1.) non usquequaque claram, auctores et professores liturgiáé sacrae interpretantes docent, ultimum evangélium in fine Missae, eodem prorsus modo dicendum esse prout primum i. e. Sacerdote obli­que stante, sive parum per suam sinistram converso ad populum. Cum tamen alii, praesertim seniores Sacerdotes negent talem esse sensum huius rubricae, quaeritur utrum ultimum evangélium a Sacerdote oblique stante recitari debeat? Dubium VII. Officium votivum de Immaculata Conceptione B. M. V. in non­nullis dioecesibus Hungáriáé, hodie adhuc ex concessione Benedicti PP. XIII. diei 15. Decembris 1717. ritu duplici recitari solet, quaeritur an diebus his Sabbati li­ceat celebrare Missam privatam de Requie. Ratio dubitandi est, quia officium est quidem duplex, sed votivum ? Dubium VIII. Recitans privatim officium aliquod votivum feriis Quadrage­simae, Quatuor Temporum aut Vigiliarum, potestne celebrare Missam de Feria in colore violaceo ? Et si affirmative, debetne omittere commemorationem officii votivi illa feria privatim recitati?

Next

/
Thumbnails
Contents