Circulares litterae dioecesanae anno 1893. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Vaszary principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
XV.
144 Nr. 5214. Sanctissimi Domini Nostri epistola de rosario Mari ali. Futurum confidimus ut universi ex Hungária catholici homines, tam plena periculi rerum suarum inclinatione perspecta, atque in his omnibus, quae diximus, paternae Nostrae sollicitudinis studiosissimaeque erga ipsos voluntatis testimonium recognoscentes, animum viresque sumant; omnique, uti par est, religione consiliis monitisque Nostris obtemperent. Vobis autem, Venerabiles Fratres, itemque clero populoque catholico, una velut mente unoque animo pro religione strenue adlaboran- tibus aderit propitius Deus, maximeque felicem coeptis vestris virtutem impertiet. Nec deerit profecto in causa sanctissima iustissimaque summi Principis benevolum ac propensum studium, Apostoliéi inquimus Regis vestri, cuius vel ab initiis principatus sui late perspecta sunt in gentem vestram promerita. Quo autem omnia secundum vota ac prospere cedant, magnas ad Deum preces et ipsi Nobiscum adhibete, Venerabiles Fratres: potissime patrocinium interponite augustae Dei Genitris; tum etiam implorate fidem sancti Stephani Apostoli vestri, ut e caelo Hungáriám suam benignus respiciat, in eaque divinae beneficia religionis sancte inviolateque conservet. — Caelestium vero munerum auspicem et paternae Nostrae benevolentiae testem, Apostolicam benedictionem vobis, Venerabiles Fratres, clero populoque vestro universo, peramanter impertimus. Datum Romae apud S. Petrum, die II Septembris An. MDCCCXCIII, Pontificatus Nostri decimo sexto. LEO PP. XIII. Strigonii, die 17-a Septembris 1893. VENERABILIBVS FRATRIBVS PATRIARCHIS PRIMATIBVS ARCHIEPISCOPIS ET EPISCOPIS ALIISQVE LOCORVM ORDINARIIS PACEM ET COMMVNIONEM CVM APOSTOLICA SEDE HABENTIBVS LEO PP. XIII. VENERABILES FRATRES SALVTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM. Laetitiae sanctae, quam Nobis annus quinquagesimus ab episcopali consecratione feliciter plenus adduxit, pergrata nimirum ex eo fuit accessio, quod omnes, per universitatem catholicarum gentium, non secus ac filios pater, consortes habuerimus, fidei et amoris significatione pulcherrima. In quo nova semper cum gratia agnoscimus et praedicamus Dei providentis consilium, et summe in Nosmetipsos benevolum et Ecclesiae suae haud leviter profuturum; neque minus avet animus, eiusdem beneficii optimam apud Deum conciliatricem, Matrem eius augustam, salutare laudibus et efferre. Huius quippe eximia caritas, quam diuturno varioque aetatis spatio sensimus Ipsi multis modis praesentem, praesentior in dies ante oculos fulget, atque animum suavissime afficiens, fiducia non humana confirmat. Caelestis Reginae vox ipsa exaudiri videtur, Nos benigne tum erigentis in asperrimis Ecclesiae temporibus, tum consilii copia ad instituta communis salutis proposita adiuvantis, tum etiam